Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 158 > >|
1menſe. Quare Saturnus etiam quotannis efficiatur
retrogradus, idque vix tardiùs dimidio menſis,
quia nimirùm Terra velocior trigecuplò eſt, & ab
eo digreſſa illum rurſùs aſſequitur duodecimo men­
ſe, & vix ſemiſſe prætereà.
Ex quibus profectò mi­
rabile ſit, niſi cùm omnia ita conſentiant, & omnia,
quæ apparent, adeò facilè, ſimpliciterque ex vna
Terræ circunductione inter Martem, ac Venerem in­
telligantur, explicenturque; neque ſit opus tot ma­
chinis, tot ambagibus, tot commentis abſque or­
dine, & veriſimilitudine introductis; niſi, inquam Ter­
ra id loci moueatur.
Et conſidera, quæſo, cur Lu­
na nobis nunquam appareat nec ſtare, nec retro­
gredi; niſi quia ipſa ſemper circumducitur nobis,
quaſi in centro illius conſtitutis?
Cur nunquam Sol:
niſi quia nos ſemper ipſi circumducimur, tanquam
in centro exſiſtenti?
Quam-obrem verò non eadem
euenirent aliis quinque, ſi vel nos ipſis centrum eſ­
ſemus, vel ipſi nobis; & non potiùs mixtìm iremus,
circumduceremurque circa eundem Solem, vt circa
idem centrum?
Tycho certè, qui Terram in centro
immotam detinuit, ita ipſi Lunam, Solem que cir­
cumduxit, vt coactus fuerit circumducere Soli quin­
que alios; tametſi mira, vt videtur, incontinuitate
volüerit Solem dietìm circumeuntem Terram, trans­
ferre illos omneis ſecum, obeunteis intereà motus
proprios; neque potuerit fingere, quomodo ille in­
terea corriperetur à Firmamento, mobilive primo;
quomodo item Luna (vt præter motum menſtruum,
dietim quoque Terram obeat) idque ſpatiis liberri-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index