Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 403 > >|
1adeò relucent, vt tota ardere videantur. Eſt
enim laricis lignum rubicundum & perſpi­
cuum: propter id facilè fuit barbaris, & an­
tiquis his experimentis turbæ imponere,
nunc ſatis ſit ad ſcenas vti.
Tabernacu­
lum ardens.
Pix autem Græca fit è piceæ lachryma,
& quam vocant colophoniam, apta ple­
ctris.
Pinus igitur lachryma cruda colo­
phonia, excocta pix Græca: quod verò re­
ſudat è ligno in fornacibus excocto, pix
naualis.
Reſtat igitur ſolùm vt doceamus,
cur pingue omne humidum ſit perſpicuum.
Eſt autem tale, quia in illo viget calor
cœleſtis, ab illo enim concoctio: calor au­
tem cœleſtis claritatem affert, vt de Sole,
Luna, ſtellis, earumque lumine conſtat.
Si igitur plurimum terræ miſceatur, ni­
tet: ſi parum, & nitet, & ſplendet, ac
perſpicuum eſt.
Sed de his ſatis, ad propoſi­
tum redeamus.
Eſt & fructus, quem Caſſiam vocant fi­

ſtulam in illis regionibus, ſiliqua teres, fer­
ruginea, nigrave, pollicis magnitudine, cu­
bito nonnunquam longior, obliqua, ſucco
prædulci, ſed ingrato, nucleis paruis, lupi­
niſque ſimilibus, ſed longè durioribus: ar­
bor procera, folio fermè nucis, anguſtiore
tamen ac tenuiore: flore luteo, geniſtæ per­
ſimili, frigoris impatiens, humoris auidiſ­
ſima, vnde radices vſque in ſubiectam
aquam profert.
Nec ob id naſcitur in no­
ſtris regionibus, quòd ab initio, cœli in­
clementia obſtet, creſcenti deſit humor:
nam in noſtris regionibus, profundiores
ſunt latices.
Caſſia fiſtula
cur in noſtris
regionibus
non creſcat.
Vmbræ quàm
ſalutares, &
quàm morti­
feræ.
Sunt & arborum vires etiam ex vmbra
admirabiles: exitiales namque (vt diximus)
toxico, iuglandi, tithymalo, adultæ ficui,
ſorbo indicæ, aconito, taxo, rhododaphni:
hæc arbos apud nos frequens fructum,
caſſis nigræ, non amygdalæ ſimilem fert:
geniculis ſtipes abundat: quod cùm Dioſ­
corides prætermiſerit, in fructu verò de­
ceptus ſit, effecit, vt hanc quam habe­
mùs, rhododaphnen eſſe non exiſtimarem:
verùm ob fructus ſimilitudinem, caſſiam
nigram: at caſſiam non eſſe conſtat, ſed
cùm iumentis, ouibus, capris, ſuibus,
folio, ac flore exitialis ſit, cuperem de his
ſententiam eorum, qui in minimis adeò
ſunt curioſi, audire: nam & hominibus
( vt dixi ) noxia eſt, licet haud exitialis.
Salutares verò loto, fago, & Indicæ ho­
bio.
Quibus ob odorem vtilis, vt roſæ,
myrto, nardo, malo medico, iunipero, ve­
lut mala buxo.
Certauit & in his colorum
varietate laudatiſſimum braſilium, alij ver­
zinum vocant.
Prouincia eſt Braſilia, à
nemoribus, quæ hoc ligno conſtant, voca­
ta, arbos non magna, Enzinæ ſimilis, ſed
tenuior, & magis obliqua: folium querci­
num, non tamen aſperum: cortex ex arbo­
re potius propter ſiccitatem ſpontè excidit.
Braſilium.
Enzina ar­
bor.
At quia diximus Enzinæ ſimilem, eſt
enzina quercus in Hiſpania genus, minus,
& non adeò rectum, cuius glandes ob ſua­
uitatem eduntur: vetuſtate braſilium fit me­
lius, rubeſcitque magis, quo differt ab adul­
terino: leue eſt, ſubdulce, aſtringentiſque
ſaporis.
Præclara vis ad tincturam, & ad
ſcribendum, multiſque modis hoc rubrum
atramentum paratur: alij lixiuio potenti, &
adhuc feruente illius ſcobem immittunt: de­
raſum vitro ſufficit ligni pars octaua, addi­
toque modico aluminis inter cineres cali­
dos, per horam excoquitur, protinuſque in
vſum admittitur, nec deſideratur lachryma
Arabica.
Conſueui & aliter parare: lignum
in tenuiſſima fila deductum ſeco in fruſtula,
quæ aquæ decuplo pondere immitto, relin­
quens infuſum horis ſaltem ſex, inde exco­
quitur aqua cum ligno, donec tres è qua­
tuor partibus decedant, fitque colos ru­
beus, ſplendidus: ſi paulò plus exco­
quas, ſanguineus ruber: ſi adhuc diutiùs,
cæruleus.
Neutro tamen modo, ni protinus
in vſum admittatur, diu ſeruari poteſt.
Pro­
prium eſt enim omnibus coloribus, qui è
plantarum fiunt partibus, tempore muta­
ri, nec purum omninò eſſe, quòd materia
plantarum imbecillis ſit, & humoris plena.
Vnde ex eadem planta, Indi omnes colores
coquendo diutiùs, aut breuiori tempore
excipiunt.
Certior & viuacior ruber color,
qui ex cinnabare conficitur: diſſoluitur in
aqua Arabica iam lachryma imbuta, vel oui
candido longa agitatione ad aquæ ſpeciem
deducto.
Sed & huic ſuum vitium: nam ſi
humoris plurimum miſceas, ſubſidente cin­
nabare colos dilutior redditur: ſi parum ce­
lerrimè abſumitur humor, quòd cinnabaris
immodicè ſiccet.
Atramenti
rubri deſcri­
ptio.
Inter arborum genera quæ colorum va­

rietate præſtant, radix eſt vlmi, pòſt oleagi­
na.
Ex his ob id vaſa & tabulæ gratiſſimi
vſus, non ſolùm ob colorem, ſed & ob
ſplendorem.
Varietatis colorum cauſa, va­
rietas caloris & pars oleagina.
Vt enim in
veſtibus, ſic & in his dum vitiat oleum,
priſtinos colores mutat.
Sed in veſtibus ma­
cula dicitur, in his grata & varietas, quia
cum nitore coniuncta eſt.
Vlmi radix
lignorum
pulcherri­
ma.
Betullæ primus honos eſſet, ſi tam nobis
quàm Getis, ac Sarmatis communis foret.
Depictas enim in radicibus imagines ha­
bet, plantarum, volucrum, quadrupedum:
ipſa arbos quaſi media inter populum ac
pinum, capreolos auellanarum inſtar edit:
fructum, ex quo panes conficiunt: ſub cor­
tice liquor latet ſuauis, qui ſitim leuat:
cortice domos tegunt.
Virgæ contumaces,
ob id Romanorum lictoribus in vſu: lignum
& ipſum non facilè frangitur, ob id materia
ſcutorum?
mirabili candore, ac quòd in fru­
ſta tenuiſſima pro tabulis ſcindi ſe patiatur:
virgis etiam pro vinculis ruſtici vtuntur:
adeò lenta ſubſtantia.
Locis frigidiſſimis
gaudet: & amica ſerpentibus, quorum copia
in radicibus perſæpe inueniri ſolet.
Sic ſuccus limunij colorem in coriis al­

terna varietate mutans commendat: nam
priorem dum vitiat, retento nitore, va­
rium dicitur reddere, non maculoſum.
Sunt
& cannarum Indicarum radices varietate
coloris ac nitore gratæ.
Atque in om­
nibus his præſtant arborum, quæ in mon­
tibus naſcuntur, his quæ in humiliori
bus locis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index