Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

Page concordance

< >
Scan Original
141 121
142 122
143 123
144 124
145 125
146 126
147 127
148 128
149 129
150 130
151 131
152 132
153 133
154 134
155 135
156 136
157 137
158 138
159 139
160 140
161 141
162 142
163 143
164 144
165 145
166 146
167 147
168 148
169 149
170 150
< >
page |< < (126) of 569 > >|
146126GEOMETRIÆ omnia quadrata, EG, regula, FG, ſunt in ratione compoſita ex
ratione quadrati, BC, ad quadratum, FG, &
ex ratione, DC, ad,
1111. huius. HG, ſiue, BC, ad, FG, .
i. in ratione compoſita ex tribus rationi-
bus, BC, ad, FG, ideſt habent eandem rationem, quam, BC, ad
22Defin. 11.
Quin. El.
quartam propo tionalem duarum, quarum prima, BC, ſecunda eſt,
FG, .
. ſunt in tripla ratione eius, quam habet, BC, ad, FG, quod
33Defin. 11.
Quin. El.
erat oſtendendum.
COROLLARIVM.
_H_Inc patet, quod eodem modo idem oſtendemus de omnibus quibuſ-
uis alijs figuris ſimilibus parallelogrammorum, AC, EG vice
quadratorum ſumptis, regulis eiſdem, ex ſuperioribus Corollarijs id de-
ducentes.
THEOREMA XIV. PROPOS. XIV.
SI duo parallelogramma fuerint in eadem altitudine con-
ſtituta, omnes figuræ ſimiles vnius ad omnes figuras ſi-
44A. Def. 8.
huius.
miles alterius, etiamſi ſint diffimiles primò dictis, regulis ba-
ſibus, iuxta quas altitudo ſumitur, erunt, vt figura deſcripta
à baſi parallelogrammi primò dicti ad figuram deſcriptam à
baſi parallelogrammi ſecundò dicti.
Sint parallelogramma in eadem altitudine conſtituta, AE, EC.
Dico omnes figuras ſimiles parallelogrammi, AE, ad omnes figu-
55A. Def. 8.
huius.
ras ſimiles parallelogrammi, EC, etiamſi ſint diſſimiles prædictis,
eſſe vt figura deſcripta à, DE, ad figuram deſcriptam ab, EF, quæ
86[Figure 86] ſunt baſes, iuxta quas ſumitur dictorum paral-
lelogrammorum altitudo .
ſ. ex. g. omnia qua-
drata, AE, ad omnes circulos, EC, eſſe vt
quadratum, DE, ad circulum deſcriptum ab,
EF.
Ducta enim ipſa, HN, vtcunque paral-
lela, DF, reperiemus, vt figura, DE, ad fi-
guram, EF, ita eſſe figuram, HM, ad figu-
ram, MN, quia quæ deſcribuntur lateribus,
HM, DE, equalibus ſunt ęquales, veluti de
6625. lib. 1. ſcriptę à lateribus, MN, EF, pariter ſunt æquales, &
ideò, vt vnum
ad vnum, ſic omnia ad omnia .
ſ. vt figura deſcripta à, DE, ad figu-
77Coroll. 4
huius.
rain deſcriptam ab, EF, ſic erunt omnes figuræ ſimiles

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index