Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 360 > >|
1recens acquiſitum percurratur, & alij duo per primum
perſeuerantem: In tertio quinque, quorum vnum per
tunc acquiſitum, & ex alijs quatuor, duo per primum,
duo per ſecundum perſeueranteis: In quarto ſeptem,
quorum vnum itidem per tunc acquiſitum, & ex alijs,
duo per primum, duo per ſecundum, duo per tertium
perſeueranteis, atque ita de cæteris.
Ad hæc, Quem­
admodum proinde æqualibus temporibus æqualia
fiant additamenta, ſeu æquales gradus velocitatis ac­
quirantur, & interim tamen decurſus ſpatiorum ſecun­
dum ſeriem numerorum ab vnitate incœptorum
fiat.
Adde quòd ad vniformen motus accelerationem minimè
neceſſarium eſt, vt acquiſita æqualibus temporibus velocitatis
incrementa æqualia ſint (vt paßim ſupponere videris) ſed
ſatis eſt, ſi continuò maiora in quacumque ratione Geome­
trica acquirantur: cùm notum ſit omnibus progreßiones
Geometricas non minùs vniformeis eſſe, quàm Arithmeticas.
Ex quibus planè efficitur, definitionem accelerati motus
quamcúmque inde veram, perfectamque non probari, quòd
ea ratione concepta ſit, qua vniformis acceleratio exprima­
tur.
Id, quod dicis videri me ſupponere, reuerâ ſuppo­
no: & quod ais notum omnibus progreßiones Geometricas
non minùs eſſe vniformeis, quàm Arithmeticas, mihi ſal­
tem notum non eſt (qualemcumque me habiturus ſis) vt
neque capio id, quod ais, ad vniformem motus acceleratio­
nem ſatis eſſe, ſi incrementa velocitatis continuò maiora in
quacumque ratione Geometrica acquirantur.
Sed nempe
videris tu mihi vniformitatem cum conformitate confun-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index