Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (69) of 256 > >|
14769SEPTIMVS ſcere, Item debere qui meliori ingenio ſe profiteretur non modo ſe unum,
ſed etiam plures alere poſſe, Et ad ſũmam mors eius, vt paricidii damnati va
rie memoratur, Alii eum ſcripſerunt a philadelpho eſſe in crucem fixũ, nõ-
nulli in eum lapides eſſe coniectos, alii zmyrnæ viuum in pyrã coniectum,
quorum vtrũ ei acciderit merenti digna conſtitit pœna, Nõ enim aliter vi-
detur promereri, qui citat eos, quo℞ reſponſum quid ſenſerint ſcribẽtes nõ
poteſt corã indicari, Ego vero Cæſar ne alienis indicibus mutatis, interpo
ſito noíe meo id profero corpus, ne vllius cogitata vituperans, inſtitui ex
eo me approbare, Sed omnibus ſcriptoribus infinitas ago gratias, ꝙ egregi
is ingenio℞ ſolertiis ex æuo collatis abũdantes aliis al io genere copias p̃pa-
rauerunt, Vnde nos vti fontibus haurientes aquã, &
ad propria propoſita
traducentes, fecundiores &
expeditiores habemus ad ſcribendũ facultates
talibuſ conſidentes auctoribus audemus inſtitutiones nouas comparare,
Igitur tales ingreſſus eo℞ habens, quos ad propoſiti mei rationes animad-
uerti præparatas, inde ſumẽdo ꝓgredi cepi, Nã primũ Agatharcus athe-
nis Aeſchilo docẽte, tragœdiã ſcænã fecit, &
de ea cõmentariũ reliꝗt. Ex eo
moniti Democritus, &
Anaxagoras de eadẽ re ſcripſerunt, quẽadmodum
oporteat ad aciẽ oculo℞ radiorũ extenſi onẽ certo loco centro conſtituto
ad lineas ratione naturali reſpondere, vti de incerta re certæ imagines ædifi-
cio℞ in ſcænarum picturis redderent ſpetiem, et quæ in directis planiſ frõ
tibus ſint figuratæ, alia abſcedentia, alia ꝓminentia eſſe videantur, Poſtea Si-
lenus de ſymmetriis dorico℞ ædidit volumẽ, De æde Iunonis, quæ eſt ſami
dorica Theodorus, Ionica Epheſi, quæ eſt Dianæ Cteſiphon &
Metagenes,
De fano mineruæ, quod eſt Priene Ionicũ, Phileos, Item de æde Minernæ do
ricæ quæ eſt athenis in arce, Ictinus &
carpion, Theodorus phoceus de tho
lo, ꝗ eſt delphis, Philo de ædiũ ſacrarum ſymmetriis, &
de armamẽtario q@
fuerat pyraei portu, Hermogenes de æde dianæ ionica, q̃ eſt magneſiæ pſeu
dodipteros, &
liberi patris Teo monopteros, Itẽ argelius, de ſymmetriis co
rinthiis, &
ionico trallibus Eſculapio, quod etiã ipſe ſua manu dicit̃ feciſſe.
De mauſoleo ſatyrus & phiteus, Quibus vero felicitas ſũmũ maximũ cõ-
tulit munus, Quo℞ enim artes æuo perpetuo nobiliſſimas laudes, &
ſempi
terno florentes habere iudicant{ur}, &
cogitatis egregias operas præſtiterunt,
Nan ſingulis frõtibus ſinguli artifices ſumpſerũt certatim partes ad ornã
dum &
probandum, Leochares, Bryaxes, Scopas, Praxiteles, Nõnulli etiam
putant Thimoteũ, quo℞ artis eminens excellẽtia coegit ad ſeptẽ ſpectacu-
lo℞ eius operis peruenire famam, Præterea minus nobiles multi præcepta
ſymmetriarum conſcripſerunt, vt Nexaris, Theocydes, Demophylos, Pol
lis, Leonidas, Silanion, Melampus, Sarnacus, Euphranor, Non minus de ma
chinationibus vti cliades, architas, archimedes, cteſibios, nymphodorus,
philo byzanteus, diphylos, democles, charidas, polyidos, phyros, ageſi-
ſtratos, Quo℞ ex cõmentariis quæ vtilia eẽ his rebus animaduerti,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index