Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1
Poriſma II.
SEquitur præterea, ſpatia quæ æqualibus temporibus evacu­
antur in dicto caſu, non eſſe æqualia, ſed ſecundum ſpatium
correſpondens ſecundo tempori, eſſe minus primo; & tertium
ſpatium correſpondens tertio tempori, minus ſecundo; & ſic de
cæteris.
Vide ibidem.
Propoſitio VII. Phænomenon VII.
Tubus altitudine quadrupedalis, cui pro baſis diametro
pedis Pariſienſis vncia, aquâ ſemper plenus, effundit per lumen
lineare in baſi ſitum aquæ libram ſpatio tredecim mi­
nutorum ſecundorum temporis.
OBſervavit hoc Marinus Merſennus, ut aſſerit ipſe in Hydrau­
licis ſuis Phænomenis Propoſit. 1.
Annotatio I.
VTitur autem Merſennus tam pede, quàm libra (heminam vocat ipſe)

Pariſienſi. Et pedem quidem, uti in aliarum Nationum pedibus fie­
riſolet, dividit in duodecim æquales partes, quas uncias appellat; &
quamlíbet vnciam ſubdividit in alias duodecim partes æquales, quas

ipſe lineas, alij ſcrupulos vocant.
Vncia, ſeu duodecima pedis pars ap­
pellatur etiam pollex; ab aliquibus verò cum Merſenno digitus: rectiùs
tamen digitus eſt decima ſexta pars pedis, vt conſtat ex Vitruvio, Iulio
Frontino, Columella, & alijs apud Villalpandum tom. 3. Apparatus
Part. 2. lib. 3. cap. 16.
Pes dividi­
tur in vnci­
as 12. & di­
gitos 16.
Linea eſt
duodecima
pars vncia.
Minuti ſe­
cundi dura­
tio, quanta
ſit.
Minutum ſecundum eſt ſexageſima pars unius minuti primi, ſeu
3600. pars vnius horæ, & proximè reſpondet lento arteriæ ſeu cordis
pulſui, ut Merſennus aſſerit.
Annotatio II.
NOn eſt neceſſe, ut baſis tubi quadrupedalis, quo fit obſervatio, ſit

pedalis, aut uncialis, aut alterius determinatæ amplitudinis atque
capacitatis, ſed ſufficit quantalibet latitudo tubi, dummodò foramen ſit
lineare.
Ratio eſt, quia; ut vidimus Propoſitione 2. huius capitis, ea­
dem aquæ quantitas eodem, vel æquali tempore, fluit ex tubo ſemper
pleno quantum vis arcto, vel lato, dummodò foramen ſit lineare, & al-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index