Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 360 > >|
1dere; & quia videtur conformitas idem ſonare, quod
proportio, confundere quoque cum proportione vnifor­
mitatem: cùm videatur tamen Vniformitas relatio eſſe
identitatis, ob vnum, eundemque tenorem, in vna,
atque eademre; Proportio autem eſſe potiùs ſimilitu­
dinis relatio, quæ in rebus alioquin diuerſis, ſiue diſſi­
tis reperiatur.
Ex hoc quippe eſt, cur dicatur inter
fontem, & radicem, non vniformitas, ſed proportio eſ­
ſe: & in colore pennarum cycni, non proportio, ſed
vniformitas: ac eodem ex capite eſt, cur in progreſſio­
ne Geometrica rationem vnius ad quàtuor, quatuor ad
ſexdecim, ſexdecim ad ſexaginta quatuor, dicamus
eſſe proportionem, non verò vniformitatem; & in pro­
greſſione Arithmetica vnius duorum, trium, quatuor,
vel duorum, quatuor, ſex, octo; vel trium ſex, nouem,
duodecim, &c. vniformitatem eſſe, & non proportionem
dicamus.
Heinc igitur eſt, quorsùm videar non iniu­
riâ ſupponere accelerationem motus, vt vniformis, ſeu
æquabilis ſit, debere Arithmetica progreſſione ince­
dere, & ea quidem ſecundum impareis ab vnitate nu­
meros, putà vnum, tria, quinque, ſeptem, &c.
aſſum­
pta; cùm tu, licet Geometricarum ſim pliciſſimam, du­
plam nempe, elegeris reperire in ea vniformitatem,
ſeu æquabilitatem non poſſis: &, ſi reperire velis ali­
quam, Arithmeticam vſurpare cogaris, eam nempe,
quæ ſecundum vnitates eſt, veluti dum ais gradus ve­
locitatis ſic acquiri, vt ſint in fine primi ſpatij vnus, in
ſine ſecundi duo, in fine tertij tres, &c.
Quamobrem
autem dicas definitionem, de qua agitur, veram, per­
fectamque non probari, quòd ea ratione concepta ſit, qua

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index