Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
131 117
132 118
133 119
134 120
135 121
136 122
137 123
138
139 125
140 126
141 127
142 128
143 129
144 130
145 131
146 132
147 133
148 134
149 135
150 136
151 137
152 138
153 139
154 140
155 141
156 142
157
158 144
159 145
160 146
< >
page |< < (133) of 361 > >|
147133SECTIO SEPTIMA. circumſtagnantem durante deſcenſu ejecta fuit: hæc enim vis viva, quæ redi-
re non poteſt ad aquam in cylindro, facit potiſſimum ut aquæ multum abſint,
quo minus priſtinam, ex quâ ceciderant, in refluxu attingant altitudinem:
nec tamen unica eſt hæc ratio, etiamſi vel nihil obſtent impedimenta tenaci-
tatis, adhæſionis, hujuſmodique alia:
Altera ratio indicata fuit §. 2. Iſtius
vero rationis menſura ex ipſo aſcenſu eſt deducenda, cum prior ad deſcenſum
pertineat &
ſola, abſtrahendo animum ab impedimentis extrinſecis, in cauſa
eſt, cur non aqua in aſcenſu tantum ſupra ſuperficiem externam elevetur,
quantum infra eandem depreſſa fuerat.
Notandum enim eſt, futurum fuiſſe,
aquis vel per minimum foramen influentibus, ut eadem velocitate aſcende-
rent, tanquam ſi omne fundum deeſſet, plenoque orificio irrumperent, ſimo-
do poſt influxum impetum, quem in aquas internas faciunt, totum exererent
ad earum aſcenſum promovendum:
Verum quicunque hanc rem recte perpen-
dit facile videt, plerumque impetum iſtum totum fere impendi in motum ali-
quem inteſtinum, qui nihil aſcenſum promoveat;
dico autem notanter ple-
rumque (quod bene notetur velim) quia cum foramen magnum admodum
eſt, non difficulter prævidetur, impetum aquarum influentium ita apte fieri,
ut motus internus haud parum inde promoveatur;
at cum foramen minus eſt,
liquet, rem ſecus ſe habere.
Recte igitur adhibetur hypotheſis noſtra, cum vel
fundum omne abeſt, aut fere totum eſt perforatum (ſic enim exceſſus velocita-
tis aquæ influentis ſupra velocitatem aquæ internæ nullus, aut valde exiguus eſt,
&
nullum illa in hanc impetum facit) vel etiam cum foramen minimum eſt, quia
ſic omnis impetus infringitur.
Sed ſi foramen rationem habuerit ad amplitudi-
nem tubi, veluti ut √ 2.
ad 1, vel ut 2. ad 1, aut circiter, major paululum
erit motus quam qui ex iſta hypotheſi ſequitur, quia tunc notabilem impetum
faciunt aquæ irruentes, nec is omnis per rei naturam perditur.
Facile igitur eſt ſine inſtituto calculo prævidere ſequentes in aquarum,
poſtquam ex certa altitudine delapſæ fuerunt, refluxu affectiones.
I. Nullum nempe fore refluxum ſenſibilem, ſi foramen ſit valde par-
vum.
II. Cum pars cylindri ſubmerſa non mutata maneat, nunquam aquas in
refluxu certum terminum prætergreſſuras, ſi vel in infinitum elevatæ fuerint
aquæ in prævio deſcenſu:
nunquam enim, ex quâcunque altitudine incipiat
deſcenſus, omnes aquæ ex cylindro effluunt, ut vidimus, §.
§. 5. & 7.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index