Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1aliud maximum: quo ſummus antiſtes ſolemni ritu ſtatas cerimo
nias et factum faciat.
Aliud cui minores pontifices præſint:
quo in numero per urbem regiones ſacella / et in agro delubra ſunt.
Templum maximum media in urbe fortaſſis commodius: ſedu
ctum autem a conferta ciuium multitudine et frequentia hone
ſtius: colle dignius: plano ſtabilius collocabitur ob terre
motus.
Demum eo ponendum erit loco templum: quo ſit ſumma
futurum cum ueneratione et maieſtate.
Inde adeo circum longe a
conſpectu abigendæ ſunt penitus rerum omnium ſordes / impurita
tes / indecentia
que: quibus patres / matronæ / uirgines ſupplica
tum accedentes aut offendantur: aut a ſanctimoniæ obeundæ in
ſtituto preuertantur.
Apud Nigrigeneum architectum quod de li
mitibus ſcripſit / ſic inuenio: priſcos architectos putaſſe deo
rum tecta recte haberi quæ frontibus in occidentem uergerent:
ſed placuiſſe poſterioribus omnem eam religionem conuertere: et
qua coeli parte primum terra illuminetur: eo uerſus templa et li
mites obiiciendos putaſſe: ut ſtatim ſurgentem ex aurora ſolem
conſpicarentur.
Illud tamen in delubris ſacelliſque ueteres probaſ
ſe uideo: ut eorum frontes prodeuntibus aut ex mari / aut ex flu
uio / aut ex uia militari porrigantur.
Poſtremo tale ipſum eſſe
oportet: atque ita omni ex parte comparatum: ut abſentes ad ſe uiſen
dum
illectet / præſentes delectet / atque detineat operis admi
ratione et raritate.
Teſtudinatum ab incendio erit tutius: con
tignatum
ab terre motibus illeſius.
ſed contra uetuſtatem hoc
robuſtius: ad gratiam alterum hoc uenuſtius.
De templis hac te
nus
.
Nam permulta quæ dicenda uidebantur ad ornamenta magis
quae ad uſum templorum pertinent: de quibus alibi tranſigemus.
Mi
nora templa et ſacella pro loci dignitate et uſu maximi templi
rationes imitabuntur.
Pontificis caſtra quaedem ſunt clauſtra quibus aut
pietatis aut uirtutis gratia plurimi conuenere: quales ſunt
quae ſe ſacris addixere: et quae uirginitatem ſuperis uouere.
Sunt et
caſtra pontificia: quibus ſtudioſorum ingenia in rerum humanarum
diuinarum que cognitione aſſequenda uerſantur.
Nam ſi pontificis
officium eſt cetus hominum ad uitam omni ex parte perfectam: quoad in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index