Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
151 139
152 140
153 141
154 142
155 143
156 144
157 145
158 146
159 147
160 148
161 149
162 150
163 151
164 152
165 153
166 154
167 155
168 156
169 157
170 158
< >
page |< < (135) of 672 > >|
147135De Calore. ximo calente exugat ſibi aduerſos igniculos, quibus incaleſcere in-
cipiat, illo præter naturam tepeſcente.
Quod ſi tenuiſſimas na-
turas in corporibus alias Calidas, Frigidas alias concipiamus in-
uicem, vbi proximæ fiant, pugnantes, adeò vt, dum igniculi
frigidos Spiritus commouere atque agitare conantur, hi motione
huiuſmodi à ſuâ figurâ nonnihil diſtorti, viciſſim illos virtute ſuâ
elaſticâ circumplecti, atque conſtringere tentent, ac propterea
fugam, quâ data via, molientes igniculi alij ad interiora ſui cor-
poris ſe recipiant, alij extruſi in proximi corporis poros ſe inſi-
nuent, &
inde alios ſpiritus frigidos extrudant, quibus locum in
altero corpore reliquerunt auolantes:
Haud ægrè intelligimus, &
quomodo accidat non exiguo Naturæ compendio hoc caloris at-
que frigoris commercium, commigrantibus ſcilicet ex altero in
alterum corpus expirationibus, &
quo pacto ex contrarij cir-
cumſeſſione, ſeu Antiperiſtaſi, augeatur calor, aut frigus, re-
cedentibus ad interiora ſpiritibus.
Ex hac, confligentibus in-
ter ſe diſſimilibus corporibus, commutatione ſpirituum, vt ferè
tantundem frigoris proximo corpori reddant, quantum caloris
ab illo recipiunt (quemadmodum cum manus calida frigidam
fouet) oritur pax inter ea corpora, quorum par caloris atque
frigoris menſura deprehenditur, &
, vt Scholæ loquuntur, Simile
non agit in ſimile:
Cum enim, ex Naturæ corpora molientis in-
ſtituto, efficientia omnis à calore ortum habeat, quippe qui eſt
motûs initium, ſi calor in vtroque corpore æqualis fuerit, par
eſt igniculorum menſura, ſimilis eorum impetus &
agitatio: vbi
autem duo æqualia æqualiter mouentur, ſe viciſſim vrgere ne-
queunt, vt alterum ab altero extrudatur, aut, ſi ſpatia commu-
tent, perinde ſe res habet, atque ſi vtrunque ſuâ ſe iactâſſet in
aulâ;
ac proinde ſemper æqualis manet calor in vtroque, atque
frigus æquale:
hoc tamen intelligendum eſt, ſi paria ſint cetera
omnia;
nam ſi particulæ aliquæ non agitabantur, nil prohibet,
quin immiſſis igniculis nouis agitari incipiant, aut nouis ſpiritibus
frigidis magis conſtringantur, ſi facilior ſit ab altero in alterum
tranſitus.
Grad. Hanc igniculorum immiſſionem facilè admittent, eam-
que prohiberi obſtructis poris, illi exiſtimabunt, qui plumbum
liquefactum manibus ſucco Mercurialis &
Portulacæ madefactis
pertractare ſe poſſe profitentur.
Alij ſucco Maluæ & ouorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index