Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. LXIX.
Flammæ candelæ vertex acuminatur, quia magis accen­
ſus, & ideò velociùs aſcendit, quàm baſis eius.
PRæterea ſupponendum eſt, flammam candelæ non
habere conſiſtentiam homogeneam, & ſimila­
rem, pars enim infima flammulæ non eſt omninò ac­
cenſa, quod conſtat ex eius colore ſubliuido, quia
nimirùm fumi oleoſi eructati ab elicnio, vel ligno non
in inſtanti, ſed in tempore accendi debent, igitur veri­
ſimile eſt, quòd non omnes prędicti fumi ſubitò poſt e­
greſſum in ipſo contactu baſis flammæ ſimùl, & inte­
grè accendantur, & propterea rarefactio, & accen­
ſio continuatur dùm actu excurrunt illæ particulæ à
baſi versùs verticem flammæ.
Modò ſi in baſi flam­
mulæ fumi non ſunt omninò, & integrè accenſi, non
habebunt velociſſimum illum motum, cuius capax
eſt flammæ puræ natura, igitur in ipſa flamma conci­
pi debet pars infima tardior, quàm ſuprema, & ver­
ticalis, ſed ſicuti in fluuio nulla alia de cauſa tantą
copia aquæ in anguſtiſſimum ſpatium aluei reſtrin­
gitur coanguſtaturque, niſi quia velociſſimè excur­
rit, cùm è contrà in locis dilatatis, & amplis eadem
aquæ fluminis moles amplius ſpatium aluei ob eius
tarditatem occupet, ita in flamma lucernæ, quæ vt
fluuius ignis excurrentis concipi poteſt, mirum non
eſt, quòd in baſi propè elicnium ob tarditatem eius
fluxus ampliorem ſitum occupet, quàm in eius ver-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index