Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Vix ad se redeunt permoti corporis aestus.
Flumen item sitiens, aut fontem propter amoenum
Adsidet, & totum prope faucibus occupat amnem.

Puri saepe lacum propter, se, ac dolia curta
Somno devincti credunt extollere vestem,
Totius humorem saccatum corporis fundant:
Cum Babylonica magnifico splendore rigantur.

Tum, quibus aetatis freta primitus insinuatur,
Semen, ubi ipsa dies membris matura creavit;
Conveniunt simulacra foris e corpore quoique
Nuntia praeclari vultus, pulchrique coloris;
Qui ciet inritans loca turgida semine multo:
Ut quasi transactis saepe omnibus rebus, profundant
Fluminis ingentis fluctus, vestemque cruentent.

Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
Semen, adulta aetas cum primum roborat artus:
Namque alias aliud res commovet, atque lacessit;
Ex homine humanum semen ciet una hominis vis:
Quod simulatque suis eiectum sedibus exit;
Per membra, atque artus decedit corpore toto
In loca conveniens nervorum certa, cietque
Continuo partis genitalis corporis ipsas.

Inritata tument loca semine, fitque voluntas
Eiicere id, quo se contendit dira lubido:
Idque petit corpus mens, unde est saucia amore.

Namque omnes plerumque cadunt in vulnus, & illam
Emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
Et si comminus est, hostem ruber occupat humor.

Sic igitur, Veneris qui telis accipit ictum,
Sive puer membris muliebribus hunc iaculatur,
Seu mulier toto iactans e corpore amorem;
Unde feritur, eo tendit, gestitque coire,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index