Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
< >
page |< < (133) of 795 > >|
147133DE MAGNETE num conſulamus annotantem ſe vidiſſe Magnetem ponderis Librar 3,
qui inermis elevabat tantum Unciam ſemiſſem, armatus autem ge-
ſtabat Libras 10.
De Lanis in Magiſt. Nat. & Artis Tom. 3. Lib. 23. Cap. 1. §.
15. Magnetem ſe habuiſſe, inquit, qui armatus elevabat grana 864,
ſed idem inermis ſuſtinuit modo grana 54.
Memoratque Romæ Ma-
gnetem fuiſſe, qui inermis vix drachmam, armatus vero Uncias 5
elevabat Ex quibus obſervatis liquido conſtat, exarmatura plus pon-
deris geri, quam ex nudo Magnete, quia autem non credibile eſt,
Magnetes memoratos fuiſſe eodem modo, &
cum ſumma cautelà
armatos, dici nequit vires proportione eadem, aut diverſa ad ele-
vandum Ferrum acquiri.
EXPERIMENTUM. LXXV.
Si Magnes ex uno ſui polo poteſt ſuſpenſos tenere aliquot annu-
los ferreos, ſibi libere appenſos, unus vero ex iis ita ſuſpendatur, ut
ambos Magnetis polos ſimul tangat, tum hic unus tantum ſuſtineri
poteſt a Magnete, omneſque alii, qui huic applicantur, deci-
dunt.
Primo intuitu crederemus vim unitam fortiorem fore, cum enim
unus polus plures elevat annulos, duo poli plures elevarent, impri-
miscum multo plus Ferri ex ambobus polis ſimul ſuſpendi poteſt, quam
ex uno;
ſed contrarium obtinet: Infirmitatis igitur ratio pendebit ex
figura annulari ipſius Ferri, efficiente, ut vis exiens ex Magnetis
uno polo, deſtruat eam ex altero, poſtquam contrariâ directione ſibii
occurrerint, unde nihil amplius ex primo annulo geſtari poterit.
EXPERIMENTUM LXXVI.
Si pedi Magnetis armati affricetur lamella ferrea, imbuitur ma-
jori vi attractrice, quam ſi eadem lamella eidem polo Magnetis in-
ermis affricta fuiſſet.
Hoc in controverſum vocatum fuit a nonnullis, qui eandem vim
communicari ab inermi, quam ab armato Magnete ſtatuerunt, cum
hiſce tamen conſentire nequeo, refragante experientia:
&

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index