DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 288 > >|
64ſtente fune BC EFG hoc modo orbiculo circumuoluto, ac ſi duo
eſſent funes BC FG alligati in vecte, ſiue libra CF.
1 Huius. de libra.8 Vndecimi.18 Tertii.Ex 28 Primi.1 Primi. Archim. de æquepond.
COROLLARIVM.
Ex hoc manifeſtum eſſe poteſt, idem pon­
dus ab eadem potentia abſq; ullo huius tro­
chleæ auxilio nihilominus ſuſtineri poſſe.
Sit enim pondus H æquale
ponderi A, cui alligatus ſit funis
kL; ſitq; potentia in L ſuſtinens
pondus H.
cùm autem pondus
abſq; vllo adminiculo ſuſtinere
volentes tanta vi opus ſit, quanta
ponderi eſt æqualis; erit potentia
in L ponderi H æqualis; pondus
verò H ipſi ponderi A eſt æquale,
cui potentia in G eſt æqualis; erit
igitur potentia in G potentiæ in L
æqualis.
quod idem eſt, ac ſi eadem
potentia idem pondus ſuſtineret. 136[Figure 136]
Præterea ſi potentiæ in G, &
in L inuicem fuerint æquales, ſeor
ſum autem ponderibus minores;
patet potentias ponderibus ſuſti­
nendis non ſufficere.
ſi verò maiores, manifeſtum eſt pondera à
pontentiis moueri.
& ſic in eadem eſſe proportione potentiam in
L. ad pondus H, veluti potentia in G ad pondus A.
Sed quoniam in demonſtratione aſſumptum fuit axiculum cir­
cumuerti, qui vt plurimum immobilis manet; idcirco immobili
quoq; manente axiculo idem oſtendatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index