Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
haec eadem nostros animos quae cuin vigilamus,
usque adeo, certe ut videamur cernere cum quem
rellicta vita iam mors et terra potitast.

Hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
corporis offecti sensus per membra quiescunt
nec possunt falsum veris convincere rebus.

praeterea meminisse iacet languetque sopore
nec dissentit cum mortis letique potitum
iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.

quod superest, non est mirum simulacra moveri
bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago;
quippe ubi prima perit alioque est altera nata
inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.

scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
tanta est mobilitas et rerum copia tanta
tantaque sensibili quovis est tempore in uno
copia particularum, ut possit suppeditare.
(Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
clarandumst, plane si res exponere avemus.

quaeritur in primis quare, quod cuique libido
venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
anne voluntatem nostram simulacra tuentur
et simul ac volumus nobis occurrit imago,
si mare, si terrast cordi, si denique caelum?

conventus hominum pompam convivia pugnas,
omnia sub verbone creat natura paratque ?

cum praesertim aliis eadem in regione locoque
longe dissimilis animus res cogitet omnis.

quid porro, in numerum procedere cum simulacra
cernimus in somnis et mollia membra movere,
mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
et repetunt oculis gestum pede convenienti?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index