Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Page concordance

< >
Scan Original
141 141
142
143
144 144
145 145
146 146
147 147
148 148
149 149
150 150
151 151
152 152
153 153
154 154
155 155
156
157
158
159
160
161 161
162 162
163 163
164 164
165 165
166 166
167 167
168 168
169
170
< >
page |< < (147) of 197 > >|
147147*DE* H*YDROSTATICES ELEMENTIS.* experientiæ manifeſtè repugnat. Quamobrem minor aquæ copia A B C D
premit fundum C D æquivalenter majori C D E F.
3 Exemplum.
Vas A B C D aquæ plenum, cujus fundum D C horizonti parallelum ro-
tundo foramine pertundatur, quod ligneus tegat orbis G H materie quàm
aqua levior.
Exponatur deinde vas alterum I K L ſuperiori quidem æquealtum,
ſed minus &
aquæ item plenum, cujus fundũ ad M N perforatum æqualiter an-
tecedenti E F, &
orbe quoque O P ipſi G H æquali obtegatur. Quibus poſitis,
orbis G H contra communem ligni naturam vimq́ue ingenitam ex aqua non
emerget, ſed foramini E F incumbens tam valenter premet quàm columna
aquea E F Q R multata differentiâ ponde-
208[Figure 208] rũ lignei orbis G H &
aquæ ipſi æqualis. Et
quî experimento hoc cognoſcas, orbi G H
libram affigito, cujus pondus S ponderi di-
cto æquale ſit, eritq́ue orbis G H ipſi æqui-
libris.
Similiter firmato ad orbem O P li-
bram, cujus pondus T ſuperiori S æque-
ponderet, orbisq́ue hic O P ponderi T ma-
nebit æquilibris.
auctis autem ponderibus
S, T, orbes G H, O P attollentur, atque
adeò hâc viâ deprehĕdes orbes iſtos in fun-
da ſubjecta æqualem impreſsionem facere;
unde propoſiti veritas perſpicitur
videlicet minorem aquæ molem I K L tam validè quàm majorem A B C D
premere fundum ſibi ſubjectum.
NOTATO.
Si differentia ponderis orbis G H à pondere ãquæ ſibi æqualis, excederet
columnam aqueam E F Q R, orbem G H iſtic non hæſurum ſed à foramine
ſurſum emerſurum.
Præterea ſi diſcus G H eſſet è plumbo, fervovè, aut alia materiâ graviore
quam aqua formatus, ejus in ſubjectum foramen impreſsionem fore tantam,
quanta ſit columnæ aqueę E F Q R auctæ differentia ponderis, quę inter H or-
bem dictum &
aquæ molem ſibi æqualem intercedit.
Denique ſi G H materiâ eſſet aquæ æquilibri, impreſſionem ejus in fora-
men E F, columnæ aqueæ E F Q R, æqualem fore.
4 Exemplum.
Eſto A B C D vas aquę plenum, cujus fundum C D pertuſum ſit ſpatio E F
atque ipſi incumbat orbis diſcusve materię levioris quam
209[Figure 209] aqua, is tantam impreſſionem faciet in foramen E F quan-
tam ſupra oſten dimus:
exponatur item tubulus I K L cu-
jus ſummum foramen I eâdem ſit altitudine cum A B,
imum eſto E F.
Canaliculus hic aqua oppletus tam vali-
dè parte inferna preſſabit orbem G H quam univerſa aqua
A B C D ipſi inſidens parte oppoſita, quia orbis G H ad-
ſcendet.
Atque adeò 1 ℔ aquę (tantæ enim aquæ capacem
fingo canaliculum) in orbe G H majorem efficientiam exerere poterit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index