Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
141 135
142 136
143 137
144 138
145 139
146 140
147 141
148 142
149 143
150 144
151 145
152 146
153 147
154 148
155 149
156 150
157 151
158 152
159 153
160 154
161 155
162 156
163 157
164 158
165 159
166 160
167 161
168 162
169 163
170 164
< >
page |< < (141) of 760 > >|
147141LIBER VI. propterea quòd magnitudo cõtinuũ eſt, in qua mutatur id
quod mutatur.
Sit enim ex C, quippiã mutatũ in D: ſi igitur
C D indiuiſibile ſit, partibus uacanti, partibus profectò ua
cans hærebit.
Quòd ſi id fieri nequeat, mediũ ipſum ma-
gnitudinẽ eſſe neceſſe eſt, diuiſibileq́;
eſſe in infinita. Quare
prius in illa mutatur:
omne ergo mutatum, prius mutari ne-
ceſſe eſt.
Eadẽ eſt enim in hiſce, quæ non cõtinua ſunt, de-
monstratio, ut in cõtrarijs, &
in hiſce, quæ contradictoriã
ſubeunt oppoſitionẽ.
Sumemus enim id tẽpus, in quo eſt mu
tatum, &
eadẽ rurſus dicemus. Quare mutetur ipſum muta
tum, &
mutatũ ſit id, quod mutatur neceſſe eſt. Atq; muta
ri prius eſt in ipſo mutatũ eſſe, &
mutatũ eſſe ipſo mutari,
at nunquã primum ſumetur:
cauſa autẽ huius eſt partibus
uacans non eſſe uacanti partibus hærens:
in infinitum enim
ipſa diuiſio proficiſcitur, ut in creſcentibus, ac decreſcenti-
bus intueri lineis licet.
Quæ cũ ita ſint, patet neceſſe eſſe &
id, quod eſt factum fieri prius, &
id quod fit, antea factum
eſſe, modò diuiſibilia, atq;
cõtinua ſint: non tamen ſemper
quod fit, factum prius, ſed interdũ aliud, ceu illius aliquid,
ut in ædibus fundamentũ:
ſimiliter fit & in eo quod corrũ-
pitur &
corruptio: ineſt enim ei quod fit, et ei quod corrũ
pitur, infinitio quædã:
quippe cùm continuũ ſit utrunq; , &
impoßibile eſt aut fierinon factum aliquid, aut factum eſſe
nõ fiens aliquid:
ſimiliter & in ipſo corrũpi, atq; corruptũ
eſſe:
ſemper enim corruptũ eſſe, antecedit corrũpi, & cor-
rum pi corruptũ eſſe.
Patet igitur quòd id, quod eſt factum,
prius neceſſe eſt fieri:
& id quod fit, antea factum eſſe: eſt
enim omnis magnitudo, omneq́;
tempus, diuiſibile ſemper.
Quare in quocunq; ſit, non erit in illo ut primò.
De Finito, & Infinito in motu.
CAP. VII.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index