Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 334 > >|
1cile eſt ipſam determinare quia non videtur ab aliâ
cauſà pendere, quàm à copià materiae ex quà iſtae
maſſulae, conflantur; ſed ſufficit illas concipere tan­
quam exiguas columnas, tribus ſtriis in modum coch­
learum intortis excavatas, ita ut gyrando tranſire
poſſint per illos anguſtos meatus, figuram habentes
trianguli curvilinei FGI, qui ſemper inter tres globu­
los ſecundi elementi ſe mutuò tangentes reperiuntur.

Quippe ex eo quòd ſint oblongae, ac motu celerrimo
tranſeant inter iſtos globulos ſecundi elementi, dum
interim ipſi alio motu circa polos coeli rotantur, clarè
intelligitur illarum ſtrias in modum cochlearum de­
bere eſſe intortas; & quidem magis vel minùs intor­
tas, prout tranſeunt per partes axi vorticis remo­
tiores aut viciniores: quia globuli ſecundi elementi
celeriùs in illis quàm in iſtis rotantur, ut ante dictum
eſt a.
XC.
Qualis ſit figura iſta
rum minutiarum,
quae particulae ſtria­
tur deinceps vocabun­
tur.
30
5
10
15

Ac etiam ex eo quòd ipſae veniant verſùs medium
coeli ex partibus contrariis, unae ſcilicet ab Auſtrali,
aliae à Boreali, dum interim totus vortex circa ſuum
axem in unas & eaſdem partes movetur: manifeſtum
eſt illas quae veniunt à polo Auſtrali, non in eaſdem
partes debere intortas eſſe, ac illas qu veniunt à polo
Boreali, ſed planè in contrarias.
Quod animadver­
ſione valde dignum puto, quia hinc vires magnetis
infrà explicandae b praecipuè dependent.
XCI.
Iſtas particulas ab op­
poſitis polis venien­
tes, contrario modo
eſſe intortas.
20
25

Sed ne quis fortè exiſtimet, me ſine ratione affir­
mare, tres tantùm ſtrias in iſtis primi elementi parti­
culis eſſe poſſe, cùm tamen globuli ſecundi non ita

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index