Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Per ſe quidem ſummus æſtus ſemper eſt, exiſtente Luna in Me­
ridiano
loci, ſive ſupra, ſive infra Horizontem; per accidens tamen ſecus
accidit
; & Primò quidem ex diverſa preſſionis ratione; Nempe fieri po­
teſt
, vt hora decima Lunari reſpectu alicujus loci, ſit maximus preſſionis
effectus
, ac proinde ſummus æſtus.
Secundò, Ob concurſum æſtuum Ge­
mini
Matis tractus, vt fit in Germanico & Britannico, nempe longè ante
Meridiem
Lunarem, reſpectu Dieppæ & Oſtij Sequanæ Oceanus Septem­
trionalis
intumeſcit, à quo in Germanicum vis preſſionis traducitur, & hinc
per
Fretum Gallicum, Dieppam, & ad Oſtium Sequanæ ; quò etiam cùm ex
Britannico
, quaſi ex averſo vis preſſionis incumbat, licèt paulò tardiùs
quàm
ex Germanico, quod ad Ortum ſitum eſt, vtriuſque concurſu ſum­
mus
æſtus Dieppæ aſſurgit, itémque ad Oſtium Sequanæ ; hîc quidem priùs
vna
ferè hora propter reflexionem magis directam.
Hinc fieri poteſt; vt aſ­
ſurgat
ſummus æſtus in duobus locis ſub diverſo Meridiano ſitis, eodem
tempore
, v.g. ſi accipiatur alter locus diſtans Dieppa 7. grad.1/2. verſus Or­
tum
, in quo ſummus æſtus ſit hora vndecima Lunari; illic enim & Dieppæ
eodem
tempore ſummus erit æſtus.
Pari modo facilè dici poteſt, cur mul­
tis
in locis ſummus æſtus ſit poſt Meridiem v, g. Burdigalæ, ad Garumnam,
Antuerpiæ
ad Scaldim, Hamburgi ad Albim, ſummus æſtus eſt hora ſexta
Lunari
poſt ejuſdem Meridiem, quia per motum æſtus aſcendit in alveo
fluminum
; igitur tardiùs pervenit ad loca longè diſſita à fluminis faucibus:
Amſterodami
3. hora Lunari poſt Meridiem; in ipſo verò Meridie Lu­
nari
, Encuſæ, haud procul poſitæ; quia per diverſos mæandros in
eo
maris ſinu, Amſterodamum æſtus appellit, liberiùs Encuſam; in
oram
Friſiæ adhuc liberiùs; hinc tertia hora Lunati ante Meridiem Luna­
rem
, ibi fit ſummus æſtus; nempe ab Oceano Septemtrionali tantulùm
versùs
Ortum declinante vis preſſionis traducitur in Germanicum, & qua­
ſi
directè in oram Friſiæ; Oceanus autem Septemtrionalis propter mo­
dicam
Meridianorum diſtantiam in eo Boreali tractu, in Germanicum
incumbit
, antequam Luna ad illum Meridianum perveniat; cui Ma­
re
Germanicum ſubeſt, vnde prior ratio indicata plurimùm confirmatur.
Itaque ex dictis conſtat, ſummum æſtum eſſe poſſe ſub diverſis Meridia­
nis
, eodem tempore, & ſub eodem, in diverſis locis, diverſo, & ſin­
gulares
quoſlibet caſus ad præmiſſa & communia principia reduci, mo­
do
ſingulares circumſtantiæ habeantur, ratione quarum, vel ſummus æſtus
cum
Lunæ motu convenit, vel tardiùs aut citiùs accidit; mihi ſatis ſit ali­
quas
obiter indicate.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index