Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1ſumi pro inclinatione: ſed pro crurum
51[Figure 51]
longitudine. hæc autem figura hac cir­
culorum concentricorum & à cen­
tris angulorum illuſtrantur.
Nutum habet.] ro/ph Nutus
vis eſt cuiuſque impreſſa à Deo &
natura, qua in loco ſuo naturali quieſ­
cit, & volenti ab eo diſpellere, reſiſtit.
vnde a)nteirisis renixus. Extra locum verò ad eum per breuißi­
mam viam mouetur.
Deus enim ne omnia in omnibus eſſent, vni­
cuique ab initio proprium locum tribuit, in quo & circa quem con­
globatur, & ibi hæret.
Hinc etiam ſingulæ partes ſuis totis natura
inhærent, & in ijs certum quendam ſitum habent, à quo remotæ ad
ipſum redeunt, vt in arcubus & balliſtis videre licet.
Nutus autem
naturalis eſt: vel non naturalis: vel mixtus.
Naturalis eſt is, quo res
quælibet natura ſua mouetur: aut mouenti reſiſtit habita ratione loci
ſui naturalis, & ſitus ſuarum partium.
Non naturalis eſt is, quo nec
ratione loci naturalis, nec ſitus partium mouetur, vt fortuitus vel
voluntarius.
Ille vt ventorum, hic vt animalium. Mixtus parti­
ceps eſt vtriuſque.
Nutus voluntarij mille ſunt modi non aliter, quam
voluntatis decreto determinabiles.
At naturalis vnius tantum eſt
à loco non naturali ad naturalem.
Hinc linea recta, quæ eſt à termi­
no à quo incipit moueri ad terminum in quo quieſcit, linea nutus,
& eadem in terminis contrarijs renixus dicitur, vt ſi ab eo in quo
quieſcit aliena vis ad alium moueret: linea verò ipſam ſecans ad an­
gulos inæquales eſt linea obliqui nutus, vel renixus: & ſecans ad
rectos nec ad nutum eſt, nec ad renixum.
Nunc igitur hoc cum ve­
rum eſſe experiamur, & ratio conuincat, quantò quodque remotius
eſt à loco, in quo naturaliter quieſceret, tantò ad eum magis conari,
remotioris maior erit nutus.
In peripheria maiori punctum A re­
motius puncto D.
Magis igitur nutat. Eſt enim linea A C maior
quam D E vt ex ſimilibus triangulis A B C, D B E demonſtrari
facile poteſt.
Et ſic angulus ad angulum nutare dicitur, cum in an­
gulorum æqualitate crurum eſt inæqualitas.
Et eſt vt diameter.] Hæc analogia antea à nobis demonſtra­
ra eſt.
Huc autem adducta confirmat in maioribus circulis maiorem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index