Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1ſolutione. Scribit enim facilius ac celerius tolli, ac trahi
pondera per maiores circulos, quàm per minores.
Conſti­
tuitque exemplum de trochleis, ac ſcytalis, quæ ſi maiores
ſint, aptius onera mouent.
Quod falſum omnino eſſe cona­
tur oſtendere Blancanus ex Guido Vbaldo.
Nam ſimplex
trochlea per rotulam cui funis ſupernè inditur nullas addit
vires potentiæ mouenti, eo quod reducatur ad vectem, cu­
ius fultura eſt in medio ipſius.
Vnde ſiue rotula illa magna
fuerit ſiue parua, ſemper eadem ratione nullam augere po­
teſt facilitatem, aut velocitatem in hac motione.
Subdit que
Blancanus, experientia quoque conſtare eodem labore
aquam hauriri, ſiue rotula illa magna fuerit ſiue parua.
Verum ſi hoc vniuerſaliter demonſtraret experientia, fru­
ſtra paſſim adhiberentur trochleæ ad leuanda, ac trahenda
pondera; nec eſſet cur iuxta maiorem ponderum grauita­
tem, maioribus rotis, ac trochleis vterentur Architecti quan­
do minoribus vti poſſent.
Quamuis igitur ſimplex trochlea
ſupernè appenſa nullam addat vim potentiæ motrici, ſicut
nec vectis, cuius fulcimentum non ſit propinquius oneri;
multam tamen affert commoditatem.
Vnde eadem quip­
pè vi, ſed; non eodem labore eleuatur onus beneficio tro­
chleæ, aut vectis prædicti, quàm ſine illis.
Commoditas enim
minuit laborem, ac ſi non auget potentiam, confert tamen
ad applicationem, & exercitium illius: id quod eſt augere
facilitatem.
Rurſus quæcumque ſit facilitas, qua rotis, vel
trochleis pondera leuantur, certum eſt velocius ea leuari
maioribus, quàm minoribus rotis; ſed hoc ipſum eſt faci­
lius mouere, quia licet non omnis facilitas includat veloci­
tatem, vt pater in pluribus machinis tractorijs, quæ facilius,
ſed tardius mouent; nihilominus velocitas ſemper inuoluit
facilitatem; Ergo nihil contra experientiam aſſumpſit Ari­
ſtoteles, vt Blancanus contendit.
Baldus item ait non eſſe ſimpliciter verum idipſum, quod
Philoſophus aſſerit, vt ſcilicet quo maiores fuerint trochleæ,
eò facilius moueant.
Quia tam maior, quàm minor trochlea
per eius centrum grauitatis diuiditur à perpendiculari ea-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index