Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1ceſſum æqualem eſſe acceſſui, aliquando diuturniorem, aliàs breviorem
cuncta hæc ex diverſa preſſionis ratione pendent: eſt autem diverſa ratio
pro diverſo tractu & centro.
Auguſtin. Sed quaero ex te vtrùm eadem ſemper hora Meridiana
Lunari, id eſt, eo momento, quo Luna Meridianum loci attigit, ſummus
æſtus ſit?
Antim. Per ſe quidem ſummus æſtus ſemper eſt, exiſtente Luna in Me­
ridiano loci, ſive ſupra, ſive infra Horizontem; per accidens tamen ſecus
accidit; & Primò quidem ex diverſa preſſionis ratione; Nempe fieri po­
teſt, vt hora decima Lunari reſpectu alicujus loci, ſit maximus preſſionis
effectus, ac proinde ſummus æſtus.
Secundò, Ob concurſum æſtuum Ge­
mini Matis tractus, vt fit in Germanico & Britannico, nempe longè ante
Meridiem Lunarem, reſpectu Dieppæ & Oſtij Sequanæ Oceanus Septem­
trionalis intumeſcit, à quo in Germanicum vis preſſionis traducitur, & hinc
per Fretum Gallicum, Dieppam, & ad Oſtium Sequanæ ; quò etiam cùm ex
Britannico, quaſi ex averſo vis preſſionis incumbat, licèt paulò tardiùs
quàm ex Germanico, quod ad Ortum ſitum eſt, vtriuſque concurſu ſum­
mus æſtus Dieppæ aſſurgit, itémque ad Oſtium Sequanæ ; hîc quidem priùs
vna ferè hora propter reflexionem magis directam.
Hinc fieri poteſt; vt aſ­
ſurgat ſummus æſtus in duobus locis ſub diverſo Meridiano ſitis, eodem
tempore, v.g. ſi accipiatur alter locus diſtans Dieppa 7. grad.1/2. verſus Or­
tum, in quo ſummus æſtus ſit hora vndecima Lunari; illic enim & Dieppæ
eodem tempore ſummus erit æſtus.
Pari modo facilè dici poteſt, cur mul­
tis in locis ſummus æſtus ſit poſt Meridiem v, g. Burdigalæ, ad Garumnam,
Antuerpiæ ad Scaldim, Hamburgi ad Albim, ſummus æſtus eſt hora ſexta
Lunari poſt ejuſdem Meridiem, quia per motum æſtus aſcendit in alveo
fluminum; igitur tardiùs pervenit ad loca longè diſſita à fluminis faucibus:
Amſterodami 3. hora Lunari poſt Meridiem; in ipſo verò Meridie Lu­
nari, Encuſæ, haud procul poſitæ; quia per diverſos mæandros in
eo maris ſinu, Amſterodamum æſtus appellit, liberiùs Encuſam; in
oram Friſiæ adhuc liberiùs; hinc tertia hora Lunati ante Meridiem Luna­
rem, ibi fit ſummus æſtus; nempe ab Oceano Septemtrionali tantulùm
versùs Ortum declinante vis preſſionis traducitur in Germanicum, & qua­
ſi directè in oram Friſiæ; Oceanus autem Septemtrionalis propter mo­
dicam Meridianorum diſtantiam in eo Boreali tractu, in Germanicum
incumbit, antequam Luna ad illum Meridianum perveniat; cui Ma­
re Germanicum ſubeſt, vnde prior ratio indicata plurimùm confirmatur.
Itaque ex dictis conſtat, ſummum æſtum eſſe poſſe ſub diverſis Meridia­
nis, eodem tempore, & ſub eodem, in diverſis locis, diverſo, & ſin­
gulares quoſlibet caſus ad præmiſſa & communia principia reduci, mo­
do ſingulares circumſtantiæ habeantur, ratione quarum, vel ſummus æſtus
cum Lunæ motu convenit, vel tardiùs aut citiùs accidit; mihi ſatis ſit ali­
quas obiter indicate.
Primò, Si nihil appulſum æſtus impediat, nihil promoveat, ſed mare
ab incubante aëre preſſum inæqualiter, liberè intumeſcar, ſummus æſtus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index