Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1lis ſemper reuoluto, deuehentéque Maculas, Terra
ſe illi ita ſiſtat, nunc quaſi ad dextram, ſiniſtramve
in æquinoctiis; nunc quaſi ſurſùm, deorſùmve in
ſolſtitiis, vt propter expoſitam axis ſui continen­
tiam, Maculas videat non vno modo per diſcum
Solis procedenteis; ſed cum varietate rectitudinis,
curuitatiſque memorata.
XII. Ita demonſtrat Galileus, cui illud prætereà
debetur, quòd ex aſſignatis Terræ motibus, ita
Maris æſtum expoſuerit, vt videatur denique cau­
ſam eius germanam adinueniſſe.
Nimirùm, quod
nauiculæ aquâ ſemiplenæ, dum placido Mari, aut
lacu transfertur, contingit; idipſum Terræ aquas
marinas in ſuis cauitatibus continenti, ſi per pla­
cidum æthera transferatur, eueniet.
Vt enim, ſi
nauicula æquabiliter moueatur, aqua contenta
æquabiliter manet; &, ſi moueatur tantillùm ra­
pidiùs, aqua ex prora refugit in puppim, eleuatàque
veluti hæret, donec rapiditate non-nihil remiſſa, pro­
prio pondere recurrat in proram, refugitura iterùm
proprio pondere, ſiue æquabilis ſit motus, ſiue tar­
dior, ſiue nullus; & recurſura iterùm proprio pon­
dere, ſi vel nihil, vel parùm augeatur velocitas, ac
refugitura, vt priùs, ſi vt priùs velocitas, ſeu rapi­
ditas augeſcat: ita eſt neceſſe accidat in Terra, Ma­
rique in eius cauitatibus contento, neque parteis
ſolidiores, ob fluxilitatem, perinde conſequi idoneo.
Nam ſi Terra quidem, aut pars eius, in qua Mare eſt,
æquabiliter moueretur, nulla eſſet ratio, cur Mare
reciprocationem ſubiret: at neceſſe eſt ſubeat, qua-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index