Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
nocturno facere ut possint in tempore ludos.

an magis illud erit verum?
quia tempore in uno,
cum sentimus id, et cum vox emittitur una,
tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
propterea fit uti quovis in tempore quaeque
praesto sint simulacra locis in quisque parata.

et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
praeterea pereunt, nisi siquae ad se ipse paravit.
ipse parat sese porro speratque futurum
ut videat quod consequitur rem quamque; fit ergo.

nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
cernere coeperunt, contendere se atque parare,
nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?

et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
si non advertas animum, proinde esse quasi omni
tempore semotum fuerit longeque remotum.

cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
praeterquam quibus est in rebus deditus ipse ?

deinde adopinamur de signis maxima parvis
ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.)
Fit quoque ut interdum non suppeditetur imago
eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
in manibus vir uti factus videatur adesse,
aut alia ex alia facies aetasque sequatur.

quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
Illud in his rebus vitium vementer avessis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index