Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1ſe ſit perducere. Id non re alia fiet pulchrius quam philoſophia.
Quom enim in hominum natura duo ſint / quæ nobis id præ
ſtare poſſint: uirtus. ſ. et ueritas: Quando fiet quidem ut hæc
perturbationes animi ſedet atque excludat.
Illa uero naturæ
opus atque rationes explicet: nobiſque communicet: ex quibus
rebus ingenium ab ignorantia: mens a corporis contagione
purgetur.
Per hanc nimirum inimus uitam beatiſſimam pro
pe ut ſimus diis redditi perſimiles.
Adde quod bonorum eſt
quales et eſſe et haberi pontifices uolunt / ea meditari: ſtu
dere
: proſequi quæ hominum generi ab homine deberi intel
ligant: egrotos / imbelles / deſtitutos: et eiuſmodi officio /
beneficio / miſericordia / leuando: iuuando.
In his enim ſeſe
ſuoſque exerceat pontifex officii eſt.
De his nobis ſeu ad ma
iores pontifices ſeu potius ad minores pertineat dicendum
uidetur.
Atqui a clauſtris incipiemus. Clauſtrorum genera
alia concluſorum / ita ut nuſquam in publicum prodeant / præ
terquam
fortaſſis in templo / et luſtrationum pompa.
Alia non
uſque concluſa / ita ut perpetuis temporibus arceantur.
Horum
item alio mares / alio feminæ continentur.
Virginum clau
ſtra neque intra urbem ſi poſita ſint uitupero: neque omnino
extra urbem laudo.
Illic ſane ſolitudo minus præbebit infe
ſtatorum
: ſed qui ſe ingeſſerint / plus habebunt ocii et licen
tiæ
ad facinus / ubi nulli aſſiſtaret arbitri quam hic inter multos
ſceleris ſpectatores atque dehortatores.
In utriſque prouidendum
quidem eſt: ne uelint de caſtitate mereri male: ſed imprimis
ne poſſint.
Qua de re ita præcludendi aditus omnes ſunt: ut
nemini pateant: obſeruandi / ut circumuolitare attentator poſ
ſit nemo ſine præſentis ignominiæ ſuſpitione.
Neque tam
munita eſſe legionum caſtra uallo foſſaque oportet quam iſtarum
ſepta ſunt muris obuallanda / altis / integris / nullis uſpiam
apertionibus relictis: quibus non dico caſtimoniæ expugnatoreſ
ſed ne oculorum aut uerborum quidem faces et ueneres ad animos la
befactandos
poſſint immitti.
Lumina introrſus per aream ſubdiua
lem excipient.
Circum aream porticus / ambulatio cellæ / cenaculum /

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index