Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
Iuncus cur
flexilis, &
fronde ca­
rens.
Dantes Al­
digerio Flo­
rentinus.
Simili ratione flexiles ſunt, vt Dantes in
Purgatorio eleganter docet, & quæcunque
aliæ plantæ fluctibus aquarum exponuntur,
vt cannæ: nam aquarum fluctibus frange­
rentur, aut extirparentur, ſi non flexiles
eſſent.
Cannæ & ca­
lami cur
inanes.
Præſtitit autem omni calamorum generi,
tum cannarum, vt eſſent inanes: nam craſ­
ſum flecti non poteſt, niſi ſit inane.
At fin­
ge cannas craſſas & ſolidas, ac flexiles, num
ſua grauitate ſponte torquebuntur?
Vt igi­
tur rectæ eſſe poſſent, & grandes, inanes,
ac duræ factæ ſunt.
Vnde baculi ſenum tum
ex his, tum ex ferulis elegantes fiunt.
Ve­
rùm cannæ Indicæ quædam enodes viden­
tur, ſiue ſit genus aliud, certè inane atque
leuiſſimum.
Creſcunt autem ibi in incredi­
bilem magnitudinem: mediocriter dum vi­
rent molles, dum ſiccantur duræ.
Pingui au­
tem, non ſalſo aluntur humido: ob id pin­
guiſſimum & minimè ſalſum Indiæ ſolùm
exiſtimandum eſt, quòd in immenſum ibi
creſcant arbores.
Referunt enim ibi quan­
dam inuentam è Ceibæ genere ( nam hoc
eſt arboris genus omnium maximæ ) trifi­
dam inter cæteras, cui ſinguli trunci vigin­
ti pedum ambitu cingebantur.
Spatia verò
ipſa inter truncos iuxta terram totidem pe­
dibus diſtabant: per ipſa verò ſpatia currus
onuſtus pulchrè duci poterat.
At vbi trunci
in vnum coïbant, hoc autem a terra procul
fermè pedibus quindecim, craſſitudo arbo­
ris pedum erat quadragintaquinque.
Ab
ima parte craſſioris trunci, vſque ad locum
vbi primò prodibant rami, pedes octogin­
ta: ſuperior pars, ex qua rami pendebant,

abſque menſuræ modo.
Huius tantæ proce­
ritatis cauſa ſolùm fœcundum, cœli robur
arboris natura: nam lignum eius leuiſſimum
eſt, terræ modicum & tenuioris habens,
humidi plurimùm.
Innituntur plerunque
radicibus profundioribus magnæ arbores,
quò fit vt vbi ſicca eſt regio, tribus, aut
tantùm quatuor cubitis radix procedit in
profundum: nec arbores ſolidioris materiæ
in immenſum creſcere poſſunt, velut in
Hiſpania inſula Noui orbis.
Atque ibi tum
in montibus, vbi arbores radices in imum
terræ non demittunt, homines infidi ſunt
& inconſtantes, ſeu quòd immodica ſic­
citas, ſeu mutatio ventorum frequens, mo­
bilia & leuia mortalium ingenia reddit,
atque ideò infida & inconſtantia.
Homi­
nes enim plerunque ſui cœli naturam ſe­
quuntur.
Arborum
magnitudo
incredibilis,
nomine Cei­
barum, ab
Hiſpanis
Gordarum.
Solum quod
arborum ra­
dices in pro­
fundum mer­
gi non pati­
tur, homines
gignit infi­
dos & incon­
ſtantes.
Arborum
vile.
Ipſæ verò arbores, quæ ob ſoli ſiccita­
tem profundas non mittunt radices, diu vi­
uere nequeunt.
Quippe arborum natura
ſponte ſua in immenſum æuum producitur.
Narrat enim Ioſephus, quercum Abra­
hæ ſua adhuc ætate manſiſſe: Interſunt inter
excidium Hieroſolymę & Abrahæ ſomnium,
anni ad vnguem bis mille.
Poſt quercum, palma, plantanus, fagus,
olea, pinus, vlmus.
Aliter ſentit Theo­
phraſtus: ſed rebus ipſis magis credendum,
quàm Græcorum nugis.
Oſtendit plerun­
que ſenectutem longam, arborum magni­
tudo, radicúmque amplitudo.
Cauſa diu­
turnioris vitæ, paucitas fructus, ac (vt ita
dicam) ſterilitas, tum verò ſolida ſubſtantia
ligni.
Vnde etiam quercus lignum ſub aqua
illæſum perpetuò manet, tantummodóque
denigratur: ſolidum enim cùm ſit, nec cor­
rumpitur ab aqua, necdum viuit facilè ab­
ſumitur.
Quercus li­
gnum aquæ
minimè ob­
noxium.
Contraria ratione arbor, quæ poma fert

paradiſi, breuiſſimæ eſt vitæ, anno enim
ſecunda truncus, areſcit: fructus fert in bo­
tris, vt ſunt acini vuæ, ſed mali magnitu­
dine, ac in botro vno quandoque centenos,
vnde ciſtæ magnitudinem refert botrus: cro­
ceo verò velatur amictu, quo detracto fru­
ctus prædulcis, ac ſuauis ſubeſt folium tam
longum fert, vt hominem ſtantem æquet:
latum non parum.
Ita fructuum multitudi­
ne, ac magnitudine tum foliorum exhau­
ritur.
Vnde nulli propemodum arbori lon­

gæuæ folia ampla: ſed potiùs herbis, cauli,
lapatho, cucurbitæ: nec huic prodeſt pro­
ceritas, cùm anno eodem quo nata eſt in­
tereat, nam humido copioſo indigent ma­
gna folia: hoc autem cùm plurimùm ſit nec
pingue, mortem affert celeriter: ob id
etiam agreſtes cultis, & quæ naſcuntur
in terra, his quæ in aquis, vitæ diutur­
nioris.
His de cauſis breuis vitæ ſunt lau­
rus, ligno ſpongioſo, punica malus, tum
ficus, & quæ mala etiam fert: omnes enim
fructibus pro arboris magnitudine nimis
luxuriant.
Poma Para­
diſi.
Cur arbores
non habeant
tam lata fo­
lia vt olera.
Inter fructiferas, ne vitem ſilentio præ­

teream, quæ quandoque ter in anno ferat
fructum, vnde trifera vocata eſt, vltima
tamen vua non matureſcit.
Ficui familiare
eſt, bis anno eodem ferre fructum, primò
rariorem ac maiorem, ſecundò tantò fre­
quentiorem, quantò etiam minorem.
Pa­
làm eſt autem, omnem arborem præter fi­
cum toties florere, quoties fructum editu­
ra eſt.
Fructifera
maximæ ar­
bores.
Sunt & arbores arboribus inhærentes, vt

hædera: aliæ etiam innaſcuntur, vt viſ­
cum: huius ſemen à pica, aut turdo cùm
comeditur, haud concoquitur, ſed ſtercori
immiſtum calore, ac humore dum arbori in­
ciderit, radices gignit.
Tria ex arbore com­
moda habet: quòd plus ſtercoris habeat,
non enim plurimùm in terra colligi poteſt:
quòd nec imbre, nec Sole ramis intectum
facilè læditur.
quòd humore ſoli non dilui­
tur.
Eſt igitur denſum valde, quòd non co­
quatur in ventribus auium, paucóque indi­
get humido, multóque calore: innaſcitur
optimum abieti, quercui, pinóque: per­
petuò viret, etiam in arboribus, quibus fo­
lia decidunt: videtur enim vim habere
γενάρχιον.
Narrat Ariſtoteles lincoſtim her­

bam fuiſſe multum aculeatam, quæ aliam
ex ſe pareret, hac ratione.
Nam cùm in
aqua oriretur, & eſſet aculeata, multum
humoris inter ſpinas colligebat, qui tem­
poris ſucceſſu putreſcens, à calore Solis aliud
herbæ genus producebat.
Perſpicuum igi­
tur, quomodo & cur planta plantæ innaſ­
catur: illud dubitatione dignum, an quæ
innaſcitur, ſemper ſit, eadem videtur enim
herba, quæ alteri innaſcitur, certis generi­
bus definiri: non enim omnis innaſci poteſt:
vt plurimùm ergo eadem, ſemper non.
Vi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index