Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1libus, in quo oſtendemus ideo lignum ſurſum emergere, quia ab aqua
extenditur, & ideo corpora ſurſum ire, quia alia deorſum eunt.
Theorema 74.
Quando lapis deſcendit per medium aëra, impeditur aliquantulum eius
motus:
Probatur primò experientiâ, quæ certa eſt; tàm enim aër impe­
dit motum deorſum, quàm ſurſum, vt videre eſt in mobili leuiore ſeu ra­
riore, quod etiam flante vento obſeruare omnes poſſunt;
quomodo ve­
rò impediat, dicemus aliàs;
ſecundò corpus immobile, in quod mobile
impingitur, motum illius impedit;
ſed in diuerſas partes aëris corpus
graue impingitur in deſcenſu; igitur aliquantulum impeditur eius
motus.
Theorema 75.
Hinc motus naturalis deorſum aliquantulum retardatur, quia nihil aliud
præſtare poteſt huiuſmodi impedimentum, niſi aliquam retardationem;
igitur motus inde redditur tardior.
Theorema 76.
Hinc etiam impetus producitur imperfectior; quia ex imperfectione ef­
fectus requiritur imperfectio cauſæ per Ax. 13.l.
1. & quâ proportione
eſt tardior motus eâdem impetus eſt imperfectior, per Ax. 5. excipe ta­
men impetum innatum, qui ſemper habet eundem effectum grauitatio­
nis, vel ſingularis, quâ grauitas cum ipſo medio, ſi reuerâ medium gra­
uitat, de quo aliàs.
Theorema 77.
Quo medium denſius eſt plus impedit motum deorſum; Probatur, quia ſi
motum impedit; certè non totum; quis enim hoc dicat;
ſed eæ dumta­
xat partes, quibus incubat corpus graue;
igitur quò ſunt plures huiuſ­
modi partes, maius eſt impedimentum;
ſed in medio denſiori plures ſunt
cum minore extenſione;
hoc enim eſt, quod voco denſius; igitur me­
dium denſius plùs impedit.
Theorema 78.
Hinc tardiùs deſcendit mobile per mediam aquam, quàm per medium
aëra, quia aqua eſt denſior aëre.
Scholium.
Obſerua eſſe aliqua corpora minus denſa, quæ motum omninò im­
pediunt;
quippe certum eſt aquam eſſe denſiorem ligno; atqui li­
gnum deſcenſum lapidis impedit, non verò aqua;
quia ſcilicet lignum
non eſt medium, vt aqua;
vt enim aliquod corpus ſit medium, debet eſſe
liquidum, vt, aqua & alij liquores; vel ſpirabile vt aër, vapor, &c.
ratio
eſt, quia partes ligni, vel alterius corporis durioris, ita ſunt inter ſe con­
junctæ, vel implicatæ, vt omnem tranſitum intercludant, niſi corpus ip­
ſum graue valido ictu vel impetu ſibi viam aperiat;
igitur vt corpus ali­
quod vice medij defungatur, debet in eo ſtatu eſſe, in quo eius partes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index