Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1cum eſſe aliquem vacuum ad Platonis ætatem iam inde à
Thaletis Milesij temporibus omnes ignorauiſſe; vt autor est
Plutarchus, post modum Leucippus, Democritus, & Epicu­
rus vacuum palam affirmare ſunt auſi; hos ſecutus est Lu­
cretius uates; Diuinus Plato in Timæo, & Ariſtoteles libro
quarto de phyſico auditu inane ſuſtulerunt: ſed hæc fines no­
ſtros egrediuntur, ideo illis derelictis ad rem ipſam reuerti­
mur, & argumenta quædam adducimus; quibus veluti non­
nullis arietibus hoſtium propugnacula, quæ ab illis inexpugna
bilia exiſtimantur, funditus diruantur.
Primo ergo ſi terminorum diſtantia cauſa eſſet motus in
tempore facti ſine alia, aut medij, aut mobilis reſiſtentia; il­
luminatio non in momento, ſed in tempore fieret: cui reclamat
Ariſtoteles libro ſecundo de anima particula ſeptuageſima:
nam licet lumen vtroque contrario vacet; quod vidèlicet aut
extrinſecè, aut intrinſecè reſiſtat; ratione cuius reſiſtentiæ ſi ea
daretur ſuccessio in illuminatione inueniretur, tamen propter
terminorum diſtantiam ſpacium tum inane, tum plenum in
tempore illuminari cogeretur, non autem in temporis momen
to.
Verum Ariſtoteles vnumquodque ſpacioſum quantum­
uis vaſtissimum non in tempore, ſed in inſtanti temporis illu­
minari aperte docuit: at ſi verum eſſet id, quod hoſtes tanto­
pere vrgent; per terminos non parum aliquando diſtantes ſta
ret, quo minus in momento totum ſpacium, vastum illud qui­
dem, immo non rarò vastissimum, illuminari poſſet: quomodo
ergo effugient iſti, quin Aristoteli mendacij notam inurant?
ſi dicant ſolam terminorum distantiam reſiſtentiam ſat eſſe
ad motum continuum?
Secundo exitus argumenti, quod contra Democritum ab
Ariſtotele texitur libro ſecundo de anima particula ſeptua-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index