Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.001168">
                <pb xlink:href="079/01/190.jpg" pagenum="141"/>
              Et iacere humorem in corpus de corpore ductum.</s>
              <s id="s.001169">
                <lb/>
              Namque voluptatem praesagit multa cupido.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001170">Haec Venus est nobis: hinc autem est nomen amoris,
                <lb/>
              Hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
                <lb/>
              Stillavit gutta, & successit frigida cura.</s>
              <s id="s.001171">
                <lb/>
              Nam si abest, quod ames; presto simulacra tamen sunt
                <lb/>
              Illius, & nomen dulce obversatur ad auris.</s>
              <s id="s.001172">
                <lb/>
              Sed fugitare decet simulacra, & pabula amoris
                <lb/>
              Abstergere sibi, atque alio convertere mentem;
                <lb/>
              Et iacere humorem conlectum in corpora quaeque:
                <lb/>
              Nec retinere, semel conversum unius amore;
                <lb/>
              Et servare sibi curam, certumque dolorem:
                <lb/>
              Ulcus enim vivescit, & inveterascit alendo,
                <lb/>
              Inque dies gliscit furor, atque aerumna gravescit,
                <lb/>
              Si non prima novis conturbes volnera plagis,
                <lb/>
              Volgivagaque vagus Venere ante recentia cures,
                <lb/>
              Aut alio possis animi traducere motus.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001173">Nec Veneris fructu caret is, qui vitat amorem,
                <lb/>
              Sed potius, quae sunt sine paena, commoda sumit:
                <lb/>
              Nam certe purast sanis magis inde voluptas;
                <lb/>
              Quam miseris.</s>
              <s id="s.001174"> etenim potiundi tempore in ipso
                <lb/>
              Fluctuat incertis erroribus ardor amantum.</s>
              <s id="s.001175">
                <lb/>
              Nec constat quid primum oculis, manibusque fruantur.</s>
              <s id="s.001176">
                <lb/>
              Quod petiere, premunt arte, faciuntque dolorem
                <lb/>
              Corporis, & dentis inlidunt saepe labellis,
                <lb/>
              Osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas:
                <lb/>
              Et stimuli sub sunt, qui instigant laedere idipsum
                <lb/>
              Quodcumque est, rabies unde illaec germina surgunt,
                <lb/>
              Sed leviter poenas frangit Venus inter amorem.</s>
              <s id="s.001177">
                <lb/>
              Blandaque refrenat morsus admixta voluptas.</s>
              <s id="s.001178">
                <lb/>
              Namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
                <lb/>
              Restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>