Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Et iacere humorem in corpus de corpore ductum.
Namque voluptatem praesagit multa cupido.

Haec Venus est nobis: hinc autem est nomen amoris,
Hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
Stillavit gutta, & successit frigida cura.

Nam si abest, quod ames; presto simulacra tamen sunt
Illius, & nomen dulce obversatur ad auris.

Sed fugitare decet simulacra, & pabula amoris
Abstergere sibi, atque alio convertere mentem;
Et iacere humorem conlectum in corpora quaeque:
Nec retinere, semel conversum unius amore;
Et servare sibi curam, certumque dolorem:
Ulcus enim vivescit, & inveterascit alendo,
Inque dies gliscit furor, atque aerumna gravescit,
Si non prima novis conturbes volnera plagis,
Volgivagaque vagus Venere ante recentia cures,
Aut alio possis animi traducere motus.

Nec Veneris fructu caret is, qui vitat amorem,
Sed potius, quae sunt sine paena, commoda sumit:
Nam certe purast sanis magis inde voluptas;
Quam miseris.
etenim potiundi tempore in ipso
Fluctuat incertis erroribus ardor amantum.

Nec constat quid primum oculis, manibusque fruantur.

Quod petiere, premunt arte, faciuntque dolorem
Corporis, & dentis inlidunt saepe labellis,
Osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas:
Et stimuli sub sunt, qui instigant laedere idipsum
Quodcumque est, rabies unde illaec germina surgunt,
Sed leviter poenas frangit Venus inter amorem.

Blandaque refrenat morsus admixta voluptas.

Namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
Restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index