Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (136) of 672 > >|
148136Diſſertatio Quinta. bumine illitas manus, deinde Alumine inſperſas nihil ab igne lę-
di docent.
Neque defuit, qui tantam vim Alumini aduersùs
ignem tribueret, vt hominem aſſereret abſque noxâ conflagratu-
rum ita, vt totus ignitus appareret, ſi liniatur Alumine, tum
Sulphure inſpergatur.
Alios audiui præſcribentes puluerem Amian-
ti, calcem exiccatam, oui albumen, ſuccum Altheæ, Hyoſcia-
mum, &
Pſillij ſemen miſceri, ſimulque omnia vſque eò contundi,
dum vnguinis formam accipiant, quo illitæ manus ignem impune
attreſtare poſſint.
Dand. Magnificam hanc agyrtarum ſupellectilem alijs, ſi pla-
cet, excutiendam relinquamus.
Iudicare difficile eſt niſi exper-
tum;
in me ipſo autem experiri prorſus renuo. Perge potiùs, Mau-
rocene, &
, ſi quid habes, indica, quo frigoris appulſus ad ſenſum
habeamus exploratos.
Maur. Calor atque frigus percipiuntur ſenſu tactûs, qui ferè per
vniuerſum corpus explicatur;
neque dubium, quin ſenſûs motio ad
neruoſum genus pertineat.
Id verò vt probabili aliqua methodo
exponerem, concipiebam aliquando minutiſſima illa, &
, vt ita
dicam, innumera capillamenta, in quæ neruorum caudices poſt
multiplicem ramuſculorum diffuſionem vſque ad extremam cu-
tem demum diuiduntur, perinde ipſius cutis ſtaminibus &
ſubteg-
mini interſeri, atque in holoſerico villoſo tenuiſſimi pili eminent.
Quapropter in prominulas huiuſmodi neruorum fibrillas in curren-
tes igniculi, ſiue extrinſecùs immiſſi, ſiue ab animalis viſceri-
bus erumpentes, dum illas agitant, caloris ſenſum efficiunt,
blandum quidem ſi titillentur, quaſi leni aurâ commotæ ſegetes
fluctuent, acrem verò, ſi vehementiùs &
inordinatè conciten-
tur, quaſi tempeſtate iactatæ ſegetes aliæ perturbatè proſternan-
tur, aliæ per vim à ſolo diuellantur.
Qua in agitatione, quemad-
modum frictione excitantur electricæ expirationes, ſpiritus in mo-
rum proni, qui per neruos excurrunt, erumpentes calorem au-
gent.
Quod ſi frigidi balitus in extremas illas neruorum fibras
incurrant, non ſolùm igniculorum agitationem impediunt, ſed
elaſticâ vi, qua pollent, ſe recipientes, neruorum extremita-
tem circumplectuntur, atque conſtringunt quaſi vellicantes:
ex
quo quædam velut conuulſio oritur, dum ſucci neruoſi, atque
ſpirituum animalium motui moram inferunt, &
hi quaſi in fu-
gam retroacti partem continentem exagitant, atque inflant;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index