Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (134) of 795 > >|
148134DISSERTATIO tio quoque pro nobis militat, cum enim vis Magnetica concentra-
tur in pede armaturæ ita, ut multo plus Ferri ab eo, quam ab ipſo
Magnete ſuſtineri poſſit, nonne etiam plus virtutis in lamellam
affrictam tranſibit, quemadmodum a fortiori Magnete plerumque
fieri ſolet?
EXPERIMENTUM LXXVII.
Si utrique pedi armaturæ adhæſerit lamella ferrea, atque in eo-
dem plano cum armaturâ &
lamellâ fuerit Acus verſatilis Nautica,
qui diſtat â Magnete, jacetque in perpendiculari inter utroſque pedes
media, hæc nequaquam in tam longa diſtantia â Magnete movebitur,
quam ſi Magnes inermis fuiſſet, aut armatura non geſtaſſet lamel-
lam.
Quod fit, quia vis Magnetis operatur in lamellam pedibus appli-
catam, unde nequaquam ad tantam longitudinem extenditur, quam
ſi nulla ferrea lamella adſit.
EXPERIMENTUM LXXVIII.
Si Ferrum ſecundum longitudinem ſuamaſſricetur utrique pedi Ar-
maturæ ſimul, non tantas viresattrahendi acquirit, quam ſi uni tan-
tum pedi affricetur.
Quia Ferrum ab utroque polo directionis vires acquirit contra-
rias, quibus ſe deſtruentibus, minor earum copia in Ferro remanet:
quare ut Ferrum magna vi imbuatur, ſupra unum polum pedemve
Magnetis modo fricandum erit.
EXPERIMENTUM. LXXIX.
Vis attrahens variorum Magnetum armatorum in elevando fer-
reo pondere, eſt cæteris paribus in ratione duplicata Diametrorum,
aut in ratione ſuperficierum.
Whiſtonus in Tractatu of the dipping Needle, pag. 11. hanc pro-
portionem commemorat repertam a Nobiliſſimo Viro Paisley;
cum
enim vis ex ſuperficie Magnetis exeat, quo atmatura majorem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index