Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1hoc autem duplex eſt; aut enim eſt actu ſubſtantia & corpus, vt nullo modo ſit poteſtate id ge­

nus, quemadmodum cęlum, poteſtate verò aliud prædicamentum, vt puta, eſſe alicubi, aut eſt
actu & poteſtate ſecundum vnumquodque prædicamentum, qualia ſunt ea quæ ortui & in­
teritui ſunt obnoxia.
Accipitur ens ſecundo loco preſsius, id quod ſcilicet ὑπάρχει, ideſt exi­
ſtit: & hoc ſemper eſt ex actu & poteſtate compoſitum.
Nam re vera poteſtas & actus elementa
ſunt eius quod ita eſt.
& ita ens accipi ſolet in philoſophia diuina, & eſt materia talis philoſo­
phiæ, quòd illius ibi principia partes & affectiones explorantur.
Neque prætereà neſciendum
eſt.
actum item & poteſtatem dici multipliciter: aut enim tanquam partes habentur eius quod
eſt, aut tanquam modi & differentiæ rerum & eorum quæ ſunt.
Nanque etſi in Socrate eſt
vtrunque ſimul ita vt ex actu & poteſtate compoſitus ſit, atque ita vnum extet ex illis, vt ſit vnum
per ſe; tamen ita compoſitus ex his eſt, vt noſtra mens, & natura facilè diſtinguant modum quo
res ipſæ ſunt; & optimè perſpiciatur quo pacto ſint in Socrate ſimul cum actus, tum etiam po­
teſtas.
eſt enim homo actu, poteſtate verò cadauer. & in eodem eſt vtraque habitudo, nec quidem
re, aut ſubiecto diſtincta; ſed ratione & habitudine duntaxat.
Quòd ſi hæc re ipſa diſtincta con­
cipiantur, veluti cum diuiſimus ens communiſsimè ſumptum, ſicuti Deus à cęlo, & cęlum à ma­
teria prima ſunt iam partes entis, non autem modi, in illis enim aliqua eius ratio, quod eſt eſſe

per ſe conſpicitur: hęc ſemper id quod ſunt, ſunt alterius, & vt puto, referuntur ad tempus quo
poſſe dicitur id de quo poſt liceat dicere eſt, eſſe verò actu quod reſpicit tempus præſens, quate­
nus præſens.
Sed quanquam modi ſunt duo primi, tertius ex his compoſitus, omnis tamen di­
ſtinctio reſoluitur in actum.
atque id optimo iure. Nam quæcunque diſtinctio ineſt in poteſtate
eſt gratia actus.
Siquidem imperfectum pendeat à perfecto; & in ipſum intendatur. & omnis
denominatio vnde cathegoriæ conflatæ ſunt, petitur ab actu.
His prælibatis confero me nunc ad
explicationem loci propoſiti.
Dico verò Ariſtotelem accipere ens quod amplectitur ſubſtantias
compoſitas & ſenſiles; atque illas quidem caducas, quia ſint res notiſsimæ nobis; ideoque.
excludi
& excipi ſubſtantias exortes materiæ, necnon cęlum, quæ adhuc egent perſpicuis demonſtratio­
nibus, vt ipſorum eſſentiæ ab humana mente comprehendantur.
Deinde ens non ſanè diuidí
per parteis, id quod interpretes faciunt, ſed per modos & differentias; vſque adeò vt etiam ſi nil
aliud eſſet in vniuerſo, quàm Socrates, tamen partiri liceret ens, per eoſdem modos, & dicere ens
aut actu, aut poteſtate exiſtere: quod quidem eſſet in prædicamento & eſſet compoſitum, quod
tamen non ſuccederet, ſi diſtinguere velimus ens in parteis quæ per ſe ſubſiſterent.
Rurſus illo
accepto quod eſt actu, à quo pendet omnis ratio diſtinctionis, obiri diſtributionem in decem prę­

dicamenta, tanquam in ea quę ſint ad vnum, non autem vniuoca.
Actus autem & poteſtas erunt
eius principia quod ita eſt, & à cuiuſque prædicamenti latere, non ſecus àc à generum latere ſuæ
cuiuſque differentiæ ponentur.
Sed hoc intereſt quòd differentiæ ſunt ſigillatim cuiuſque gene­
ris, cùm omne genus, ſiue ſupremum, ſiue ſub altero genere contineatur, quatenus genus per
oppoſitas differentias ſecetur: actus autem & poteſtas pertinere per ſe ſolum ad ſumma genera
videantur; tùm etiam quòd differentiæ ſunt natura priores partibus generis; actus verò & pote­
ſtas, ſi ſumantur vt parteis entis, ſunt priores natura partibus prædicamentorum; ſed ſi fuerint
modi, ſunt natura quidem poſteriores, priores autem ratione duntaxat, cùm ſeparari poſsint,
velut in differentia eo modo quem libro ſuperiore tradidimus.
Ex quo efficitur, vt vniuocatio­
ne, & rationis communione carentia, ſingula quidem ſint cuiuſque prædicamenti ſeorſum, nec
eadem fit quanti poteſtas & ſubſtantiæ, nec ob id ſubeant illa diuiſionum pręcepta quæ ſuperius
ex 1. de par.
allata fuerunt: erant enim propria vniuocorum. Hac ergo ratione, ſi hic locus ex­
plicetur, nulla nos opprimit difficultas, neque in aſſequenda veritate ſententiæ, neque in ſtructu­
ra verborum, neque ſæpius confugiendum erit ad emendationes contextuum, quod aliqui faciunt.

Hîc mihi in mentem venit diuerſa illuſtrium virorum iudicia de actu accidentis indicare.
Cùm
enim duplex ſit actus in materia nempe ſubſtantiæ & accidentis; nanque eſt actu homo, & actu
album, à Bononienſibus diſputatum eſt, ſit'ne vnus vtriuſque actus, an actus accidentis ab actu
ſubſtantiæ ſeparatus, Achillino opinante hos actus ad propria prædicamenta referri, vt actu al­
bum, ad qualitatem.
Buccaferrea verò accidentis actum negligente, quòd ex actu ſubſtantiæ &
accidentis vnum per ſe fieret.
Atqui non ſemper è ſubſtantia & accidente fit vnum per ſe, ſed non
rarò per accidens.
Neque item ſi per ſe communius accipiatur, ideſt ſecundum naturam, quatenus
ſcilicet aptum eſt exiſtere in alio, fit vnum per ſe, quandò inſunt multa accidentia præter naturam,
vt calor in aqua.
Prętereà facit vnum per ſe è duobus actibus. Neque dicere poteſt, actum ſubſtan­
tiæ ſubire vicem poteſtatis ad accidens; quia ſic accidens eſſet perfectio ſubſtantiæ.
Præterquam
quòd Ariſtoteles partitionem in actum & poteſtatem per ſingula prędicamenta diducit.
Ille verò
notandus, quòd actum accidentis ab actu ſubſtantiæ ſeparet.
Idcircò vniuſcuiuſque prædicamen­
ti proprius quidam actus eſt ponendus; veruntamen actus accidentis ab actu ſubſtantię diſiun­
gendus non eſt; nam quòd accidens actu ſit, ab actu ſubſtantia impetrauit: ab illo enim pendet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index