Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1titudo ſit quadrupedalis; adeo ut ſi totus Oceanus, ut ſuprà innuimus in

Corollario I. Propoſit. 2. eſſet incluſus vaſi quatuor pedum æltitudinis &
luminis linearis, non effunderet niſi vnicam heminam ſeu libram Pari­
ſienſem ſpatio tredecim minutorum ſecundorum; Si tamen addas, inquit
Merſennus, pro horis ſingulis vnam quadrageſimam quintam libræ
partem, quâſolet aqua marina ſuperare aquam fontium ac fluviorum in
pondere, & conſequenter vi premendi, & vehementiùs è foramine e­
rumpendi.
Vas ampli­
us non effu­
dit plùs a­
quæ per fora­
men, quàm
minù, am-
plum, ſi al­
titudo & fo­
ramè æqua­
lia ſunt.
Annotatio III.
QVod dicit Merſennus de tubo quadrupedali, & de libra aquæ, in­
telligi debet ſolùm loquendo de pede & libra Pariſienſi, non ve­
rò aliarum Nationum, ſed unuſquiſque in ſua natione experientiam
facere debet, ut ſciat quantum aquæ, quanto tempore, ex quantæ al­

titudinis, quantique foraminis tubo, ejiciatur.
Cæterùm cùm diffe­
rentia pedum, atque librarum apud diverſas Nationes tanta ſit, quan­
ta ipſarum Nationum; cum〈qué〉 difficulter exacta menſura unius certi
ac determinati pedis, v. g. Romani, aut Pariſienſis, ad alias Nationes
tranſmitti libris impreſſis poſſit, quòd chartæ priùs madefactæ, ac dein­
de ſiccatæ, non reddant fideliter longitudinem linearum impreſſarum;
nolo diutiùs huic rei inhærere, comparando pedem Pariſienſem cum
pedibus aliarum Nationum.
Faciat, qui volet, aut cujus intereſt,
experientiam, ut videat quanto tempore tubus quatuor pedum regio­
nis ſuæ ejiciat per lumen lineare aquæ libram itidem regionis ſuæ.
De
exacta pedis Romani menſura, & de modo tranſmittendi illum ad
alias nationes, diſſeram in Pantometro Kircheriano Lib. 1. Technico
Parte 2. Cap. 4.
Podis men­
ſura diver­
ſa apud di­
verſas na­
tiones.
Propoſitio VIII. Phænomenon VIII.
Aquæ fluentes ex tubis tam ſemper, quàm non ſem­
per plenis æqualium foraminum, ſed inæqualium altitudinum,
habent rationem ſubduplicatam altitudinum tuborum;
habentque dicti tubi duplicatam rationem
aquarum, quas fundunt.
RAtio ſeu proportio duplicata quæcunque, eſt ratio quæ­

cunque ſimplex ſemel repetita, ſeu bis continuè ſumpta:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index