Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1nihil ſupereſſet laboris Archimedi, vt eò il­
lam deduceret: ſi conſiſteret, iam innataret
aquis, ac proinde non multo labore fuiſſet
opus, vt ex V in T transferretur: ſi demùm
deſcenderet, illud ſaltem haberetur emolu­
menti, quod intrà aquam exiſtenti multum
ponderis decederet, & motio faciliùs perfi­
ceretur.
LXVII
Facilitas
motus terræ,
antequam̨
ab aqua ſe­
iungeretur.
Merſ. Lepidum ſanè inuentum ad vin­
dicandum à calumniâ Archimedem, ſi cui
fortè audaciùs locutus videatur: neque enim
ex machinis ſolùm, de quibus abundè Gali­
læus diſputabat, verùm etiam ex ipsâ aquâ
ſubſidium non leue peti poſſet ad tellurem̨
loco dimouendam.
Sed quid potiùs dicen­
dum exiſtimas?
innataret-ne? an verò de­
ſcenderet?
Guld. Ex his fluctibus enauigare ſolus
non poſſum: vobis pariter adremigandum
eſt.
Illud primum ſtatuere oportet, vtrùm
terrenus globus ſit aquâ leuior ſecundùm
ſpeciem; deinde quota pars ex aquis ſponte
emergeret: vt hinc innoteſcat, quantum̨
fuiſſet Archimedi laborandum.
Et quod
ad primum ſpectat, certum eſt aërem vni­
uerſum in terræ cauernis deliteſcentem̨,
omnesque halitus, & corpora aquis leuiora
plurimum poſſe demere de grauitate: aër

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index