Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora

Table of figures

< >
< >
page |< < of 383 > >|
315 non autem plures et interruptos, ut credidit Quod cum ita sit, nec motus violentus infinitus sit, sequitur necessario, virtutem illam, a proiciente impressam, continue in proiecto remitti; nec posse dari in eo motu duo puncta temporis, in quibus eadem virtus motiva sit et non Quod ut adhuc clarius appareat, hac utar demonstratione: supponendo prius, idem mobile ab eadem virtute, in eodem medio et super eandem lineam, eadem cum velocitate
25[Figure 25]Hoc supposito, sit linea, super quam fit motus, linea ab; et motus fiat ex a in b; et, si fieri potest, inveniantur in linea ab duo puncta in quibus
eadem sit virtus impellens, sintque c,
Quia igitur tam in c quam in d eadem est virtus motiva et idem est medium, idemque est mobile et eadem linea in qua fit motus, ergo mobile ex puncto d eadem velocitate movebitur, qua ex puncto c motum est: verum ex puncto c ita motum est, ut ex c ad d eadem semper velocitate latum sit, nec virtus debilior evasit: ergo ex d quoque, per lineam aequalem lineae cd, eadem cum velocitate ciebitur, eadem manente virtute Non enim maior est ratio cur ex c in d eadem maneat virtus, non autem ex d in linea, versus b, aequali lineae cd; cum eadem sit virtus, idem mobile, idem medium, eademque linea
Quare, eadem argumentatione repetita, demonstrabitur, motum d violentum nunquam remitti, sed eadem velocitate semper et in c infinitum ferri, eadem semper manente virtute motiva: quod certe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index