Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
Nutum habet.] ro/ph Nutus
vis
eſt cuiuſque impreſſa à Deo &
natura
, qua in loco ſuo naturali quieſ­
cit
, & volenti ab eo diſpellere, reſiſtit.
vnde a)nteirisis renixus. Extra locum verò ad eum per breuißi­
mam
viam mouetur.
Deus enim ne omnia in omnibus eſſent, vni­
cuique
ab initio proprium locum tribuit, in quo & circa quem con­
globatur
, & ibi hæret.
Hinc etiam ſingulæ partes ſuis totis natura
inhærent
, & in ijs certum quendam ſitum habent, à quo remotæ ad
ipſum
redeunt, vt in arcubus & balliſtis videre licet.
Nutus autem
naturalis
eſt: vel non naturalis: vel mixtus.
Naturalis eſt is, quo res
quælibet
natura ſua mouetur: aut mouenti reſiſtit habita ratione loci
ſui
naturalis, & ſitus ſuarum partium.
Non naturalis eſt is, quo nec
ratione
loci naturalis, nec ſitus partium mouetur, vt fortuitus vel
voluntarius
.
Ille vt ventorum, hic vt animalium. Mixtus parti­
ceps
eſt vtriuſque.
Nutus voluntarij mille ſunt modi non aliter, quam
voluntatis
decreto determinabiles.
At naturalis vnius tantum eſt
à
loco non naturali ad naturalem.
Hinc linea recta, quæ eſt à termi­
no
à quo incipit moueri ad terminum in quo quieſcit, linea nutus,
& eadem in terminis contrarijs renixus dicitur, vt ſi ab eo in quo
quieſcit
aliena vis ad alium moueret: linea verò ipſam ſecans ad an­
gulos
inæquales eſt linea obliqui nutus, vel renixus: & ſecans ad
rectos
nec ad nutum eſt, nec ad renixum.
Nunc igitur hoc cum ve­
rum
eſſe experiamur, & ratio conuincat, quantò quodque remotius
eſt
à loco, in quo naturaliter quieſceret, tantò ad eum magis conari,
remotioris
maior erit nutus.
In peripheria maiori punctum A re­
motius
puncto D.
Magis igitur nutat. Eſt enim linea A C maior
quam
D E vt ex ſimilibus triangulis A B C, D B E demonſtrari
facile
poteſt.
Et ſic angulus ad angulum nutare dicitur, cum in an­
gulorum
æqualitate crurum eſt inæqualitas.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index