Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 355 > >|
1
IN MECHANICAS QVÆSTIONES.
Qvidquid Mathematicum in his quæſtionibus occurret, illud, vt
plurimum per paraphraſim exponemus, ita tamen, vt tex. Ariſt.
& figuræ textui reſpondentes per eam, quantum fieri poterit re­
ſtituantur, & ſi quæ ſe offerent difficilia, pro viribus ſoluantur.
Eſt autem nonnullis in locis textus tam græcus, quàm latinus adeò corrup­
tus, ac deprauatus, vt nullo modo emendari queat.
Caput Primum.
Quæ ſit artis Mechanicæ facultas.
238
Eorum, quæ miraculo ſunt, alia quidem natura contingunt, ſuntque; ea,
quorum ignorantur cauſæ: alia verò ſunt, quæ præter naturam per
artificium aliquod ad hominum vtilitatem perficiuntur, in multis
namque natura ei, quod nobis vſui eſſe poteſt, contrarium facit, quod
inde oritur, quia natura eundem ſemper, ac ſimplicem ſeruat modum: quod
autem nobis vtile eſt, plurimas ſubit varietates.
quando igitur quippiam
præter naturam facere opportuerit, illud, quod faciendum eſt, difficultate
ſua nos remoratur, arteque; propterea indigemus.
quamobrem eam artis
partem, quæ huiuſmodi ſuccurrit difficultatibus, Mechanicam appellamus.
Cæterùm optimè Antiphon Poeta in hunc modum cecinit;
Arte ſuperamus ea, in quibus à natura vincimur.
Quemadmodum accidit, cum minora ſuperant maiora, & quæcunque exi­
guam vim habentia, magna tamen mouent pondera, & omnia ferè illa, quæ
ſub ea cadunt problemata, quæ mechanica nuncupari ſolent.
ſunt autem hæc
neque naturalibus omninò quæſtionibus eadem, neque ſeiugata valde: verùm
mathematicarum contemplationum, naturaliumque communia.
Poſtea in
græcis codicibus hæc ſequuntur (τὸ μεν γὰρ ῶ δία των μαθηματικῶν δηλον· το
δε περὶ ὅ, δὶα τῶν φυσικῶν
) ideſt, ſi quidem quomodo ſint, ſeu qua ratione
exiſtant, manifeſtum eſt per Mathematica: illud verò circa quod verſantur,
hoc eſt obiectum, de quo pertractant Mechanicæ quæſtiones per ſcientias
phyſicas habetur, ideſt res naturalis eſt; eſt enim pondus, & vis, aut poten­
tia pondus ipſum mouens, quatenus quanta ſunt; ſiue dixeris eſt quantitas
ponderum, atque potentiarum.
Mathematicæ enim mediæ, de quorum nu­
mero eſt facultas Mechanica, conſiderant quantitatem rei alicuius
determinatæ, ſic Aſtronomia circa cœleſtium corporum, mo­
tuumque
; quantitates, Perſpectiua circa linearum viſua­
lium; Muſica circa ſonorum quantitates ver­
ſantur.
quæ placuit annotare, vt ſcien­
tiæ huius naturam perſpectam
haberemus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index