Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 360 > >|
1vniformis acceleratio exprimatur: non video quorsùm
reſpexeris; cùm videam heic agi de motu, cuius vni­
formis ſit acceleratio.
Sed ex his porrò etiam vides, quàm non rectè vulgatam
accelerati motus definitionem inde numero VIII. reprehen­
das, quòd ea ratione concepta ſit, qua vniformis acceleratio
non exprimatur.
Modò enim vtdisti puncto A pro initio
ſpatij conſtituto, cuius partes æquales æqualibus ſegmentis
EG, GI, IL deſignentur, non tantum recti vniformem
quampiam, ſed eandem planè velocitatis accelerationem ha­
beri: vt iam ampliùs inquirere tibi non liceat, quomodo ex
vulgata motus accelerati definitione, qua is dicitur, qui
æqualibus ſpatijs æqualia velocitatis augmenta acqui­
rat, motum concipere liceat æquabiliter acceleratum. Iam
enim habes concipi prorſus eodem modo, quo tu illum con-
28[Figure 28]
cipis, atque exprimis ex data G
lilei definitione.
Nam quòd eodem
numero VIII. deſcripto nouo trian­
gulo APB accelerationis augmen­
tum minoribus triangulis inter pa­
rallelas CL, DM, EO, &c.
conſtitutis metiendum putas, non
rectè id facis.
Vt enim velocitas
acquiſita per ſpatium AC deſigna­
tur per lineam CL, velocitas ac­
quiſita in D, exprimitur linea
DN: & velocitas acquiſita in E,
repræſentatur linea EQ, & ita
de cæteris.
Cur enim celeritatis
augmenta hoc loco triangulis, in ſuperiore autem figura

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index