Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1dentur autem omnes plantæ quæ aliis innaſ­
cuntur, quippiam habere nobilioris natu­
ræ, ac viribus præſtare: nam ſolet natura
ea nobiliora facere, quæ aliis indigent.
Finis
enim rationem habet, quòd in altero & ex al­
tero fit.
Quæ verò celeriter pereunt, vt vene­
ris labrum, licet aquam contineat & rorem,
nihil aliud generant.
Obiter autem in om­
nibus arboribus plantas generari commune
eſt, dum cortex dehiſcit, aut ſcinditur, aut
vetuſtate deficit, vel cum quomodolibet ob
planitiem ſuccus aliquis, vel aqua colligi­
tur cum terra.
Dico autem ſuccum, quia
perſæpe ex proprio plantæ humido nutriun­
tur, vt hedera: vnde etiam illud, vt hede­
ra ſerpens vires arbor eas necat, Comico
ſignificante, Adnatam plantam matri fore
pernicioſam.
Definiunt igitur ortus plan­
tarum genera certo modo, non tamen ne­

que ſemper, neque exquiſitè.
Cupreſſus
enim cùm magna arbor ſit valde, attamen
in Creta, aut ſpontè naſcitur, aut è ſemine
minimo, atque ob id triplex miraculum vi­
deri poſſet, niſi ſuprà docuiſſemus, eadem
in plantis & ſpontè, & ex ſemine fieri.
Sed
tantam arborem ex tam paruo naſci ſemine,
aut ſine ſemine, quid admirabilius ſit, non
ſat ſcio.
Eſt autem ſicciſſima arborum, pin­
guiſſimum habens humidum & maximè
concoctum: vnde odit fimum.
ſtercora, &
iuxta aquas areſcit.
Eſt lignum illius odora­
tum, nec vetuſtate odorem amittit.
nec
tineis eroditur, nec corrumpitur aliter.
Quinimò folia illius tuſa veſtibus, aut gra­
nis permiſta, omnem ab animalibus his,
qualia ſunt tineæ, blattæque, iniuriam pro­

hibeat.
Illud tamen mirum, quòd ſemen
eius ametur à formicis.
Lachrymam & hoc
ipſum lignum emittit, atque vt par eſt
acrem.
Igitur non ſpeciem mutant planta­
rum principia, ſed potiùs magnitudinem,
formam, viréſque augent, aut minuunt.
Sunt autem duo plantarum principia, locus
& ſolum: atque ob id alia aliis locis, vel
ſolo proueniunt, velut apud Ambroſſenſes

in Phocide coccus naſcebatur olim, quo
etiam nunc noſtra purpura tingitur.
Frutex
eſt, vt Pauſanias veridicus vir refert, rham­
ni magnitudine, iunco ſimilis, ſed mollio­
ribus, ac nigrioribus foliis: fructus qualis
ſolano, magnitudine erui: cùm præmatu­
rus eſt, naſcitur ex eo animal culici ſimile,
ſed minus, quòd euolat: ob hoc igitur col­
ligi ſolet antequàm erumpat.
Simile ratio­
ne in campis Galliæ abundat herberis, ma­
ximè Lugdunenſi Prouincia: & in monti­
bus buxus: nam Gallia, vt dici ſolet, ma­

ximè pars illa, ſaxoſa eſt & ventoſa & ri­
xoſa.
Buxus igitur ſolo lapidoſo, cœlo pau­
lò frigidiore, ventiſque gaudet.
Pinaſter
autem frigidioribus in vallibus, montibúſ­
que naſci ſolet.
Sic frumentum contraria

ratione in inſula B. Thomæ, quæ ſub æqui­
noctij circulo poſita eſt, ob ſoli & cœli
temperiem in herbam tranſit fruſtratis agri­
colis.
Idem contingit in noſtris regionibus,

cùm nimis imbribus abundauerint.
Et vi­
tes eadem ratione ob nimias pluuias vuas
mutant in capreolos.
Ergo cùm cœlum mu­
tare non liceat, ſolum mutetur.
Id fiet, ſi
certo cinere, aut terra effoſſa, aut fimo
pingueſcant arua.
Vt enim fluuij omnes pe­

culiares herbas alunt, aut arbores, ita &
putreſcentes materiæ, aut cineres alij aliis
conueniunt.
Generaliter tamen omnes ſuis
ramentis plantæ haudent: quoniam dum
corrumpitur materia, aliquid prioris natu­
ræ ſeruat, atque ob id ſimile manet.
Tranſ­
mutatio autem & nutritio melior, atque fa­
cilior ex ſimilibus.
Maximè autem hac ſimi­
litudine gaudet ceraſus.
Nec ſolùm plan­
tis hæc ratio conuenit, ſed animalibus ple­
riſque, quæ ex putrida materia ortum ha­
bent.
Vnde vermium cinis fomitem ver­
mium retinet, atque alios generat vermes,
& ſcorpionum ſordes ſcorpiones: & gene­
raliter ſimilia à ſui generis putredine gene­

rantur, vt etiam ſuperiùs docuimus.
Mu­
tant igitur alimenta plantas, adeò vt ana­
cardus fructum ferat exurentem rubeum,
fabæ ſimilem, ſeu paruæ amygdalæ, mel
intus continentem.
Gignitur inter Siciliæ
incendia, & rarò alibi.
Poterat forſan amyg­
dalæ arbore comparari, nam præter mel nu­
cleus in fructum paruæ amygdalæ ſimilis
continetur candidus.
Nigreſcit totus vetu­
ſtate, ita Solis & loci qualitate planta mi­
tiſſima in venenum tranſit.
Nec ſolùm re­
gio, ſed ſitus multum facit: nam plantæ,
quæ exorientem excipiunt ſolem, celeriter

creſcunt: quæ occidentem, ſerò.
Chryſo­
comos quòd auream habeat comam, foliis
ac fructu caret, corymbis aureis, & radice
nigra: naſcitur locis aridis & opacis: frigi­
da igitur & ſicca, & ob id foliis & fructu
carens.
Videntur igitur in plantarum gene­
re velut animalium, manca quædam atque
oblæſa: ſic igitur alimentum omnia mutat.
In Hiſpania lac ſerum, aut nullum habet,

aut perquàm exiguum.
Vnde dum coagula­
re ſtudent, etiam aquam addunt: ſunt enim
paſcua aridiora: ideò non vbique, neque
ſemper, quæ regula generaliter intelligen­
da eſt, cùm de erroribus naturæ loquimur.
Aberrat autem natura non ſpontè quidem,
ſed materiæ vitio.
Aſininum autem lac ob ani­
malis naturam caſei habet minimum, at­
que ob id egregiè purgat, & ſalutare eſt.
Sunt enim in lacte partes ſex, ſpuma, pin­

guedo, butyrum, caſeus, coloſtra, ſerum.
Neque prohibet quicquam, quin etiam plu­
res numero ſint.
Serum eſt pars aquea, quæ
pingui omni extracta materia remanet.
Co­
loſtra alij vocant recoctam, quòd extracto
butyro, caſeóque coquendo ſerum colliga­
tur, ſomnifera & vehementer humida, ac
frigida.
Porrò ſpuma, butyrum, & pingue­
do eadem conſtant materia, quamobrem de­
tracto vno, reliqua eſſe deſinunt.
Pinguedo
dulciſſima atque iucundiſſima: cùm verò
embola lac agitatur in modiolo inani pin­
guedinis pars melior cogitur in butyrum.
Eadem agitata facit ſpumam. In vniuerſum
autem, quemadmodum & in vino & ſan­
guine, lac partes tres continet: aqueam,
quæ eſt ſerum: terream, caſeum: aëream,
butyrum.
Vnde etiam manifeſtum eſt,
quod aliàs ſæpe diximus, tria tantùm eſſe
elementa: nam plures his ſubſtantias, ne­
que in oleo, neque melle, lacte, vino,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index