Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
in eo, quòd exiſtat: cęterùm etſi re non diſiungitur, alia tamen eſt vtriuſque ratio & eſſentia,
licet accidentis eſſentia non ſit ab eſſentia ſubſtantiæ ſeparata.
E
a 1. de An.
F
A
a 1. de par.
an. c. 1.
B
C
D
E
F
G
H
A
Percenſentur reliqua motus elementa, & aliqua etiam adſcribuntur de ratione qua colligitur
definitio motus.
Cap. II.
IN motu quoque duo ſpectantur; primum quidem illud eſt; nanque motus ipſe per ſe non
ſubſiſtit, ſed eſt in altero, aut alterius.
eſt enim quiddam quod mouetur, vt Socrates & cęlum,
& omnino ſubſtantia, quòd ab hac nullum aliud genus eorum quæ ſunt, abſtrahi poteſt.
Sed
prætereà dum Socrates mouetur, aliqua forma priuatur quam habet, & accipit aliam qua caret;
ſiquidem talis ſit prima notio motus, vnde generaliter exprimi conſueuit à Græcis eo nomine
quod ſignificat aliud poſt aliud; μεταβολὴν, ipſi dicunt; quandoquidem poteſt mutari Socra­
tes, quòd amittat eam formam quam habet ad eſſentiam pertinentem, & tranſeat in cadauer,
aut vt amittat nigredinem, & fiat albus.
Ad quod igitur prædicamentum eæ formæ referuntur
ſecundum quas ipſe mutabitur, in illo quoque prędicamento collocabitur motus.
Ita vt in qua­
libet mutatione præſtò ſint duo ſubiecta, primum quod eſt ſubſtantia ſiue compoſita, ſiue etiam

ſimplex; hac enim omnia fundantur; ſiue proximè, ſiue remotè; & hoc eſt ſubiectum quod ap­
pellatur, vt quod, & propriè tranſmutatur; alterum videlicet prædicamentum cuius formæ ſibi
viciſsim in ſubſtantia ſuccedunt, quod dicitur. καθ' ὃ, ideſt, per quod & ſecundum quod: non
enim eſt id quod mutari dicimus, verbigratia qualitas; ſed ipſa ſubſtantia mutatur ſecundum
qualitatem.
Alterum autem, quod ſecundo loco animaduertendum eſt, in eo quod mouetur,
quod diximus eſſe ſubſtantiam.
nam præſefert in motu rationem mobilis, quod item patibile
nominatur.
At verò cùm mobile, tùm patibile ſignificant aliquid à quo moueantur & patiantur.
Ideò quoque in ipſo motu notio continetur habitudinis, quòd fiat motus ab hoc quod habet
vim mouendi, in hoc quod eſt mobile.
Ex quo efficitur, vt non ſine habitudine tradenda ſit de­
finitio motus.
Verumenimuerò, ſicuti res variæ ſunt ſecundum quas fit motus quarum genus
commune nullum eſt; ſic & variæ ſunt ſpecies motus quarum commune genus, hoc eſt, prædica­
tum vniuocum afferri non poteſt: ob id expectanda eſt definitio motus, tanquam eius quod ſit
ad vnum, quemadmodum etiam ſunt ad vnum & non vniuoca illa ſecundum quæ fit motus.
Nil enim eſt quod prædicetur vniuocè de pluribus prædicamentis: vtpotè, quòd vbi quippiam

vel primum voce exprimitur, ſeu mente concipitur, aut per ſe ſubſtans, aut in per ſe ſubſtante
poſitum repræſentetur, quæ ſanè tota natura diſcrepant.
Sed de his olim dictum eſt ſatis. Ad de­
finitionem redeo.
In illa verò mihi ſeſe offert quiddam ſumma animaduerſione dignum, tametſi
in omnium accidentium definitionem communiter pertinere poteſt.
Nam cùm omnium acci­
dentium definitio plena & omnibus partibus abſoluta ex demonſtratione exprimatur, videndum
eſt etiam, quemadmodum ex ea colligi poſsit definitio motus.
In primis autem non videtur id
in controuerſiam reuocari poſſe, quin in accidentis eſſentia definitione euoluenda demonſtra­
tionem definitioni præcurrere oporteat; quia notius ſit accidens, vt in ſubiecto qua ratione de­
monſtrationi ſubiicitur, quàm vbi quid per ſe conſiſtens & ſub imagine ſubſtantiæ concipitur,
quod in definitione faciendum eſt.
hîc enim quadam ſegregatione opus eſt, dum albedo defi­
nienda concipitur quam, vt hoc album, ſenſus obiecit.
Ita igitur cùm motus habeatur vt accidens,
quia ſit in eo quod mouetur, & moueri de ſubiecto quod eſt corpus naturale, ſeu ſubſtantia na­
turalis per cauſſas & principia propria concludi queat, idem iudicium de motu faciendum vide­
tur.
Sed num hic progreſſus ab Ariſtotele neglectus eſt? haud profectò, & eo loco modoque

vſurpatus eſt, vt ex illo quod demonſtratio repręſentat, id intelligendum fit quod per definitionem
explicatur.
Nam 3. Phyſ. T. 7. ita confirmauit Ariſtoteles eſſe motum, id quod definitio ipſa pro­
ponit, quia quod mouetur, ita ſe habeat: hoc verò aliud certè non eſt, quàm ex demonſtratione
colligere definitionem, vt ex eo quod notius ſit.
Quamobrem primo loco ſtatuetur ſubiectum
de quo moueri prędicatur; accipio verò nunc ſubſtantiam mobilem, quæ ſenſilis eſt & per ſe exi­
ſtit & partibilis, indiuiduam omitto & eam quæ quomodocunque eſt in alio.
quo pacto etiam
fecit Ariſtoteles 6. Phyſ. & quod eſt moueri, tanquam actum ſumo, vt & hic motus per actu ſum­
ptus eſt, in quo maximè differt ab eo mobili quod eſt ratio ſubiecti phyſici.
Nam mobile quod
ſignificat facultatem, demonſtrari non poteſt, cùm ex illo & mobili fiat vnum per ſe & incom­
plexum, & facultas, vt alio loco docebimus, non differat à ſubſtantia; & idem valeat mobile àc
naturale quod eſt habens naturam quæ eſt cauſſa motus.
Et cùm mobile ſignificet poteſtatem
quæ ſuaptè natura reſpicit oppoſita; hic verò eſt quies, ita vt quod ſimpliciter & quatenus ip­
ſum de ſubſtantia mobili demonſtrari conueniat, ſit coniunctum, moueri nimirum & quieſcere:
accipio moueri ſeorſum, tanquam notius nobis non neſcius demonſtrationem non minus reſpi­
cere nota nobis quàm nota natura, ex cuius abſentia, & proximè ex abſentia cauſſarum motus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index