Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1Quod fieri contra totum natura repugnat:
Unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
Tum magis ardescit dira cuppedine pectus.

Nam cibus, atque humor membris adsumitur intus:
Quae quoniam certas possunt obsidere partis,
Hoc facile expletur laticum, frugumque cupido:
Ex hominis vero facie, pulchroque colore
Nihil datur in corpus praeter simulacra fruendum
Tenvia, quae vento spes raptast saepe misella.

Ut bibere in somnis sitiens cum quaerit, & humor
Non datur, ardorem qui membris stinguere possit;
Sed laticum simulacra petit, frustraque laborat;
In medioque sitit torrenti flumine potans.

Sic in amore Venus simulacris ludit amantis:
Nec satiare queunt spectando corpora coram:
Nec manibus quicquam teneris abradere membris
Possunt, errantes incerti corpore toto.

Denique cum membris conlatis flore utuntur
Aetatis; dum iam praesagit gaudia corpus,
Atque in eo est Venus, ut muliebria conserat arva:
Adfigunt avide corpus, iunguntque salivas
Oris; & inspirant pressantes dentibus ora,
Nequiquam; quoniam nihil inde abradere possunt,
Nec penetrare, & abire in corpus corpore toto.

Nam facere interdum id velle, & certare videntur:
Usqueadeo cupide in Veneris compagibus herent,
Membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.

Tandem ubi se erupit nervis conlecta cupido;
Parva fit ardoris violenti pausa parumper:
Inde redit rabies eadem, & furor ille revisit;
Cum sibi, quid cupiant ipsi, contingere quaerunt;
Nec reperire, malum id possunt quae machina vincat;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index