Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575
page |< < of 316 > >|
1geſimaquarta explicaretur. Dixerat enim Democritus: ſi
ſpacium inter nos, & cælum interceptum eſſet inane, formi­
ca quantumuis parua, ſi eſſet in cælo videretur: Aduerſus
quam Democriti ſententiam Ariſtoteles hac ratione agit.
Per medium ſpacium inane nullæ ſpecies multiplicantur:
ſed ſpacium inter nos, & cælum interceptum eſt inane, vt De
mocrito falsò arriſit: ergo in eo nullæ ſpecies multiplicantur:
at ſine ſpeciebus per medium multiplicatis nihil ſpectatur; er­
go ſpacio inani inter nos, & cælum intercepto, ſi formica in
cælo eſſet, nulla certè ratione videri poſſet: Hoc argumentum,
& efficacissimum illius robur ex medij pleni necessitate pen­
det; ſine quo nihil videtur; vt ſine pleno medio elementa non
mouentur.
At ſi vera eſſet istorum ſententia; qui medij pleni neceſ­
ſitatem tollere audent, huius efficacissimi argumenti exitus
nullo negocio explicaretur.
Nam ſi elementa non in momen­
to, ſed in tempore per ſpacium inane mouerentur, idque illis
accideret non ratione reſistentiæ, quæ in vacuo nulla est, ſed
ratione terminorum magnopere diſtantium; ita & ſpecies,
per hoc medium inane ſpacium ratione vacui, licet multipli­
cari non valerent; ratione tamen terminorum ab inuicem di­
stantium multiplicari poſſent.
Affirmant enim elementa,
per medium inane propter vtriuſque termini diſtantis reſiſten
tiam in tempore moueri, non propter eam reſiſtentiam, quæ
ex medio pleno oriri deberet; quod plenum in vacuo deſidera­
tur: ita & ſpacium, quod non est plenum, cuius tamen ter­
mini distant, non in momento, ſed in tempore illuminatum,
ſpecies per ipſum multiplicatas acciperet.
Tertio inanis eſſet Platonis demonſtratio in Timæo, quam
vſurpat Ariſtoteles libro quarto Phyſicorum particula ſexa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index