absurdissimum est: non ergo verum est, in motu violento posse a duo puncta assignari, in quibus eadem maneat virtus </s>
<s id="id.1.2.5.02.05">Quod demonstrandum </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2>
<p>
<s id="id.1.2.6.01.01">Magis certe inventu quam explicatu difficilis est causa, cur
<lb ed="Favaro" n="30"/>
naturalis motus velocitas in fine augeatur; eamque aut nullus hucusque invenit, aut, siquis interdum eam innuit, mancam quidem et defectuosam tradidit, et quae etiam a communibus philosophis recepta non </s>