Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
< >
page |< < of 166 > >|
1tro〈que〉 latere remos defringunt, deinde tranſcendunt
armati.
Idem in ſeptimo quartæ: Sed momento tem­
poris
& nauium uirtus, & uſus rei maritimæ terrorem
omnem Rhodijs dempſit.
nam & in altum celeri­
ter euectæ naues, locum poſt ſe quo〈que〉 uenienti ad
terram dedere: & ſi qua concurrerat roſtro cum ho
ſtium naui, aut proram lacerabat, aut remos deter
gebat, aut libero inter ordines diſcurſu præterue­
cta in puppim impetum dabat.
Diodorus in loco ſu
prà citato, παρασύρεῖν θαρσοὺς dixit, ut uidimus.
Remi
ges ipſi ἐρεται & αὐτέρεται dicuntur.
Thucy. in primo,
ἐρέτας, μισθῷ πείθοντες.
Et in tertio, οἱ δὲ αὐτερέται πλεύσαντεσ
τῶν νεῶν ἀφικνοῦνται.
Quo loco αὐτέρεται ſunt remiges
quidem, qui tamen cum opus erat decertabant &
propugnabant, ut utrun〈que〉 miniſterium præſtarent.
Quapropter eoſdem & μαχίμ; uocat in primo idem
Thucyd. αὐτέρεται δ' ὅτι ἦσαν καὶ μάχιμοι πάντες.
Et pau­
lo pòſt eoſdem προσκώπους uocat. περίνεως autem ap­
pellat ocioſos ac liberos uectores, àremigandi la­
bore, cum ait: Περίνεως δὲ οὐκ εἰκὸς πολλοὺς ξυμπλεῖν ἔξω τῶν
βασιλέων καὶ τῶν μάλιστα ἐν τέλει.
Remiges ipſos Liuius ſo
cios nauales uocat, Græci πληρώματα, Veneti la ciur
ma.
Diodorus in X X. Αἱ δ' ἄλλαι ἐκβιασαμένων πληρω­
μάτων διεσώθησαν πρὸς τὴν Ἀντιγόνου στρατοπεδείαν.
id eſt: Alio
autem contendentibus ſumma alacritate ipſis ſo­
cijs naualibus ſe ad exercitum Antigoni receperunt.
Liuius libro primo tertiæ decadis: Nam ut ſocijs
naualib9 affatim in ſtructam claſſem, ita inopem mi­
lite habebat.
uide ut alios ponat pro ſocijs nauali-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index