Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/191.jpg" pagenum="142"/>
              <s id="s.001179">Quod fieri contra totum natura repugnat:
                <lb/>
              Unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
                <lb/>
              Tum magis ardescit dira cuppedine pectus.</s>
              <s id="s.001180">
                <lb/>
              Nam cibus, atque humor membris adsumitur intus:
                <lb/>
              Quae quoniam certas possunt obsidere partis,
                <lb/>
              Hoc facile expletur laticum, frugumque cupido:
                <lb/>
              Ex hominis vero facie, pulchroque colore
                <lb/>
              Nihil datur in corpus praeter simulacra fruendum
                <lb/>
              Tenvia, quae vento spes raptast saepe misella.</s>
              <s id="s.001181">
                <lb/>
              Ut bibere in somnis sitiens cum quaerit, & humor
                <lb/>
              Non datur, ardorem qui membris stinguere possit;
                <lb/>
              Sed laticum simulacra petit, frustraque laborat;
                <lb/>
              In medioque sitit torrenti flumine potans.</s>
              <s id="s.001182">
                <lb/>
              Sic in amore Venus simulacris ludit amantis:
                <lb/>
              Nec satiare queunt spectando corpora coram:
                <lb/>
              Nec manibus quicquam teneris abradere membris
                <lb/>
              Possunt, errantes incerti corpore toto.</s>
              <s id="s.001183">
                <lb/>
              Denique cum membris conlatis flore utuntur
                <lb/>
              Aetatis; dum iam praesagit gaudia corpus,
                <lb/>
              Atque in eo est Venus, ut muliebria conserat arva:
                <lb/>
              Adfigunt avide corpus, iunguntque salivas
                <lb/>
              Oris; & inspirant pressantes dentibus ora,
                <lb/>
              Nequiquam; quoniam nihil inde abradere possunt,
                <lb/>
              Nec penetrare, & abire in corpus corpore toto.</s>
              <s id="s.001184">
                <lb/>
              Nam facere interdum id velle, & certare videntur:
                <lb/>
              Usqueadeo cupide in Veneris compagibus herent,
                <lb/>
              Membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.</s>
              <s id="s.001185">
                <lb/>
              Tandem ubi se erupit nervis conlecta cupido;
                <lb/>
              Parva fit ardoris violenti pausa parumper:
                <lb/>
              Inde redit rabies eadem, & furor ille revisit;
                <lb/>
              Cum sibi, quid cupiant ipsi, contingere quaerunt;
                <lb/>
              Nec reperire, malum id possunt quae machina vincat;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>