Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (143) of 760 > >|
149143LIBER VI. bus, & inæqualibus constet, propterea quòd ea quæ multi-
tudine
, magnitudineq́;
ſunt definita, ſiue æqualia, ſiue in-
æqualia
ſint, mẽſurari tandẽ aliquo uno poſſunt:
ſpaciũ aũt
finitũ
, quantitate partis A F mẽſuretur) finito profectò in
tempore
tale etiã mobile per magnitudinẽ A B finitam mo-
uetur
.
Similiter & de quiete dicendũ eſt: quare fieri non po
teſt
, ut idem, unumq́;
generetur ſemper, uel corrũpatur. Ea-
dem
ſanè ratione probabitur, fierietiã non poſſe, ut finito
in
tẽpore quicquam aut in finitam magnitudinẽ trãſeat, ſiue
uniformiter
, ſiue difformiter moueatur, aut quiete infinita
quieſcat
:
ſumpta nanq; temporis aliqua parte, quæ totũ me
tietur
tempus, in illa partẽ aliquã magnitudinis, non totam
magnitudinẽ
tranſit, totam enim toto in tẽpore tranſit, &

rurſus
in alia parte æquali partẽ aliã magnitudinis tranſit:
& in unaquaq; ſimili modo, ſiue æquales ſint primæ parti,
ſiue
etiã inæquales, nihil enim refert, modò ſit quæq;
finita:
patet
enim exhausto tẽpore, infinitam magnitudinẽ exhau-
ſtam
non fore, ſi ablatio fiat magnitudine, numeroq́;
finita.
Quare
non infinitam magnitudinẽ finito in tẽpore tranſit:

atq
;
nihil intereſt altera ex parte tantùm, an ex utraq; , infi-
nita
ſit magnitudo:
eadem enim ſemper accommodabitur
ratio
.
His demonstratis patet, neque fieri poſſe ut magni-
tudo
finita finito in tempore trãſeat magnitudinem infini-
tam
, cauſam ob eandem.
In parte nanque temporis, fini-
tam
tranſit:
& in unaquaq; ſimili modo. Quo fit, ut toto
in
tempore finitam tranſeat magnitudinem.
At uerò cùm
magnitudo
finita non tranſeat finito in tempore magnitu-
dinem
infinitam, patet neq;
magnitudinem infinitam longi-
tudinem
finitam tranſire:
nam ſi infinita magnitudo finitam
pertranſeat
, &
finitam infinitam tranſire neceſſe eſt:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index