Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres
page |< < of 283 > >|
1trum grauitatis erit N, reliqui autem eius dempta
ABC portione centrum grauitatis M commune fruſto
KLFH, vt colligitur ex demonſtratione antecedentis.
Quoniam igitur eſt vt exceſsus, quo tripla ipſius BD ſu­
perat tres BD, DG, P tanquam vnam, ad ipſius BD
113[Figure 113]
triplam, hoc eſt vt NM ad MO, ita portio ABC ad
EF cylindrum, & diuidendo vt MN ad NO, ita por­
tio ABC ad reliquum cylindri EF; & N eſt cylindri
EF, & M prædicti reſidui centrum grauitatis; erit reli­
quæ portionis ABC centrum grauitatis O.
Quod de­
monſtrandum erat.
PROPOSITIO XXXV.
Omnis portionis ſphæræ abſciſſæ duobus pla­
nis parallelis, altero per centrum acto, centrum
grauitatis eſt in axe primum bifariam ſecto: dein­
de ſumpta ad minorem baſim quarta parte axis
portionis; in eo puncto, in quo dimidius axis mi­
norem baſim attingens ſic diuiditur, vt pars dua­
bus prædictis ſectionibus intercepta ſit ad eam,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index