Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 355 > >|
1
De dignitatibus, admirandisque; Circuli proprietatibus.
Cap. Secundum.
239
Cvm vellet Ariſt. mirabilium effectuum, quos in Mechanicis admi­
ramur, cauſam referre in circulum: meritò ante omnia de admi­
randa ipſius circuli natura diſſerit, quo minus mirum deinde vi­
deatur prædictas mirabiles operationes ex ipſo procedere.
quan­
doquidem exadmiranda cauſa admirabiles effectus prodire debeant.
qua­
lia ſunt ea, quæ circa vectem, cum magna omnium admiratione contingunt.
videmus enim exiguam prorſus vim ingens pondus, quod abſque vecte mini­
mè mouere poſſet, addito etiam ipſius vectis pondere, facilè quocunque vo­
luerit propellere.
quod quidem auditu abſurdum foret, niſi viſu conſtaret.
omnium autem huiuſmodi cauſæ principium circulus obtinet: & hoc qui­
dem meritò, ex admirabili enim, quippiam mirandum accidere rationi
omninò conſentaneum eſt.
Primò igitur maximè admirandum eſt contraria ſimul fieri, aut exiſtere:
circulus tamen ex contrarijs eſt conſtitutus, oritur enim circulus ex com­
moto, & manente, quæ quidem naturaliter ſunt inuicem contraria.
ſit au­
tem circulus ex commoto, & manente, quia oritur ex circumuolutione
vnius rectæ lineæ, cuius alterum extremum fixum manet, alterum verò cir­
cumagitur; quamobrem iſthæc cernentes minus admirari conuenit reliquas,
quæ in ipſo ſunt contrarietates.
cuiuſmodi eſt hæc, quod cum linea, quæ cir­
culi orbem complectitur, quæque; circunferentia appellatur, nullam habeat
latitudinem, ei tamen contraria quodammodo inſunt, concauum ſcilicet,
& curuum; quæ quidem eo modo ſunt contraria, quo etiam magnum, & pa­
ruum, horum enim medium eſt æquale; illorum verò rectum.
& ſicuti quan­
do magnum, & paruum inuicem commutantur, ita vt quod magnum eſt fiat
paruum, quod verò paruum fiat magnum, neceſſe eſt, vt perueniant ad
æquale priuſquam ad extremum alterutrum; ita linea curua antequam fiat
concaua, debet prius fieri recta: & ex concaua, vt tranſeat ad conuexam,
& circularem, debet ſimiliter prius eſſe recta.
Alterum contrarium, quod circulo ineſt, eſt ſimul contrarijs motibus mo­
neri: ſimul enim ad anteriorem mouetur locum, & ad poſteriorem.
& eo­
dem modo linea illa, quæ ex vno extremo manens, ex altero verò circum­
lata circulum deſcribit, ſe habet; contraria enim ſimul continet, primum
ſcilicet, & extremum.
Ex quo enim primo loco circumagi incipit ad eun­
dem rurſus poſtremò reuertitur, ita, vt primum ipſius, & poſtremum idem
ſint; quapropter, vt prius dicebamus non eſt inconueniens, ipſum circulum
miraculorum omnium eſſe principium.
Admiranda igitur ea, quæ circa li­
bram fiunt, ad circulum tanquam cauſam referuntur, quæ verò circa vectem
ad ipſam libram: alia autem ferè omnia, quæ circa mechanicas contingunt
motiones, ad vectem reducuntur.
Præter prædicta aliud tandem mirum ipſi ineſt, quia nimirum cum innu­
mera ſint puncta in vna eademque; linea, quæ ſemidiameter eſt, omnia tamen

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index