Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 303 > >|
1machinamentaque alia quatiendis muris portabant. Nam ſiue
loquendo de machinis bellicis, ſiue de machinis nauticis aut
architectonicis, ſemper machina vtrumque ſignificatum in­
uoluit, aut ſaltem admittit.
ac. lib. 12.
lib. 4 de bel­
lo Punico.
Ars igitur vel ſcientia, quæ ad huiuſmodi machinas ſpe­
ctat à Plinio dicitur machinalis, quaſi machinandi ſcientia,
vel peritia: Ab alijs vero communiter appellatur mechanica.
Quo ſenſu Archimedes, eo quòd ad debellandos hoſtes plu­
ra adinuenerit machinamenta, apud Firmicum dicitur Roma­
nos exercitus mechanicis artibus ſæpe proſtraſſe.
Vſurpata
autem vel extenſa ſignificatione, ars quoque mechanica vul­
go nuncupatur omnis illa quæ circa fabrilia verſatur, & con­
diſtinguitur ab arte liberali.
Nam & mechanicus dicitur qui­
libet faber vel opifex eorum, quæ ingenio ſimul ac manibus
fiunt.
Et machinator bellicorum inſtrumentorum appella­
tur non ſolum qui bellicas machinas excogitauit, ſed is quo­
que qui conficit; vt videre eſt apud Liuium, & alios auctores.
Quamobrem Hero mechanicus, vt apud Pappum Alexandri,
num lib. 8. ſuarum collectionum refertur, mechanicam fa­
cultatem in rationalem ac manualem diſtinxit, vtpote quæ in
genere ſumpta, vtramque rationem ſeu naturam videatur
amplecti.
Piin. lib.7.
cap.37.
Firmic. lib.
6.cap.31.
Liu.de bello
Punico.
Propriè tamen hìc apud Ariſtotelem ſicut apud cœteros
omnes Philoſophos, ac Geometras, mechanica facultas tan­
tùm ſignificat artem ſiue ſcientiam, quæ Geometricis princi­
pijs circa ſtatum & lationem grauium & leuium verſatur, hoc
eſt circa grauia & leuia prout artificiosè moueri, aut quieſce­
re debent, vt clariùs infra ex Pappo, & ex tradenda defini­
tione conſtabit.
Papp. lib.8.
collectionum
Iam verò ſi originem huius facultatis ſecundum latiſſimam
eius ſignificationem ſpectatæ conſideremus, eam non niſi cum
ipſa natura humana ortum habuiſſe comperiemus.
Quando­
quidem nec in ipſis mundi primordijs defuerunt machinamen­
ta
quibus arte quadam innata, vel infuſa primis parentibus,
ipſi ſeſe, & à contrarijs defenderent, & commoda conſecta­
rentur ad vitam incolumitatemque tuendam; Nam & corpora

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index